라틴어 문장 검색

licet ipse levandos ad gemitus silvis comitatus et amnibus Orpheus adforet atque omnis pariter matertera vatem, omnis Apollineus tegeret Bacchique sacerdos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam13)
"sponsum unde mihi sopor attulit amens vix notum visu?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권280)
ipse etiam ante oculos omni manifestus in actu, nunc hospes miserae, primas nunc sponsus ad aras, nunc mitis coniunx, nunc iam sub casside torva maestus in amplexu multumque a limine summo respiciens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권81)
Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico digito quem sponsus obpignorasset pronubo anulo, cum mulieres usque adeo vino abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae vinariae loculos sui inedia necarint, sub Romulo vero quae vinum attigerat, inpune a Metennio marito trucidata sit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 4:1)
Sed ipse potius toto animo intendens, ut gentem, quam adibat, ad agnitionem ueritatis aduocans, iuxta uocem apostoli, uni uero sponso uirginem castam exhiberet Christo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:15)
Sed et matertera eius, de qua diximus, Aedilberg, et ipsa Deo dilectam perpetuae uirginitatis gloriam in magna corporis continentia seruauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:9)
sed et filias suas eisdem erudiendas, ac sponso caelesti copulandas mittebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII.9)
in quo memorata regis filia primo discipula uitae regularis, deinde etiam magistra extitit, donec conpleto undeLX annorum numero, ad conplexum et nuptias sponsi caelestis uirgo beata intraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 2:2)
Quid petis, alma, uirum, sponso iam dedita summo?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:13)
Sponsus adest Christus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:14)
Munera laeta capis, festiuis fulgida taedis, Ecce uenit sponsus, munera laeta capis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:27)
abi hinc cum immaturo amore ad sponsum inquit, oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 271:1)
Vergini patris sponsique Icili populare nomen celebrabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 472:2)
adversus iniuriam decreticum multi magis fremerent quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius, puellae avus, et sponsus Icilius interveniunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 482:1)
sponsorum nunc satis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 498:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION