라틴어 문장 검색

Ut alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris Medicina promittit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium1)
quos tamen Homerus non in pestilentia neque in variis generibus morborum aliquid adtulisse auxilii, sed tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium6)
Ex quo apparet has partes medicinae solas ab iis esse tentatas, easque esse vetustissimas.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium7)
siquidem haec duo corpora prius in Graecia, deinde apud nos adflixerunt ideoque multiplex ista medicina, neque olim neque apud alias gentes necessaria, vix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium9)
Ergo etiam post eos, de quibus rettuli, nulli clari viri medicinam exercuerunt, donec maiore studio litterarum disciplina agitari coepit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium10)
Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub iisdem auctoribus nata sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium12)
Eius autem, quae victu morbos curat, longe clarissimi auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem vindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium19)
Post quos Serapion, primus omnium nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium20)
Igitur ii, qui rationalem medicinam profitentur, haec necessaria esse proponunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium27)
sine quorum notitia neminem putant vel occurrere vel mederi morbis inter haec nascentibus posse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium50)
Eademque ratione, cum spiritus gravis est, cum somnus aut vigilia urguet, eum mederi posse arbitrantur, qui prius illa ipsa qualiter eveniant perceperit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium62)
nunc illis verba superesse, deesse medendi scientiam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium81)
Differre quoque pro natura locorum genera medicinae, et aliud opus esse Romae, aliud in Aegypto, aliud in Gallia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium82)
Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, vulneris, neque ex his patere medicinam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium84)
Ac nihil istas cogitationes ad medicinam pertinere eo quoque disci, quod qui diversa de his senserint, ad eandem tamen sanitatem homines perduxerint:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium88)

SEARCH

MENU NAVIGATION