라틴어 문장 검색

igitur circumitio tympani plani quotienscumque ad foramen perducet calculos, emittet per canaliculum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장23)
parastatica ad foramen spatium foraminis, a foramine ad medianam parastaticam item foraminis . latitudo parastados mediae unius foraminis et eius TK, crassitudo foraminis unius.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장6)
aliae enim vectibus suculis, nonnullae polyspastis, aliae ergatis, quaedam etiam tympanorum torquentur rationibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장3)
erigebantur et arrectaria duo compacta pedum XXXXV, crassitudine sesquipedali, latitudine *ρ*ι*ι, coniuncta capitibus transversario cardinato tigno et altero mediano inter duos scapos cardinato et lamnis ferreis religato.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장16)
testudo autem arietaria cum ad murum pulsandum accessisset, permiserunt laqueum et eo ariete constricto, per tympanum ergata circumagentes suspenso capite eius non sunt passi tangi murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장48)
tympana si quatiam, planctus mihi tympana reddunt.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:69)
ad eum locum conlocatur loculamentum habens inclusum in se tympanum, peraequatis dentibus CCCC convenientibus denticulo tympani, quod est in axe inclusum, praeterea ad latus adfixum extantem extra rotunditatem alterum dentem unum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장16)
in eius tympani cavo interponuntur octo tabulae transversae tangentes axem et extremam tympani circumitionem, quae dividunt aequalia in tympano spatia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장5)
eae autem involvendo se agent axem, axis vero tympanum, cuius dens circumactus singulis versationibus singulos secundi tympani dentes inpellendo modicas efficiet circumitiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장21)
tum autem circa tympanum involutus alter funis refertur ad ergatam, et is circumactus tympanum et axem se involvendo pariter extendunt, et ita leniter levant onera sine periculo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장30)
insuper autem ad capsum raedae loculamentum firmiter figatur habens tympanum versatile in cultro conlocatum et in axiculo conclusum, in cuius tympani fronte denticuli perficiantur aequaliter divisi numero quadringenti convenientes denticulo tympani inferioris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장4)
ita cum CCCC ab pinnis rotae fuerint versatae, semel tympanum circumactum inpellet dente, qui est ad latus fixus, plani tympani dentem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장22)
secundum id tympanum maius item dentatum planum est conlocatum, quo continetur ita dentes tympani eius, quod est in axe inclusum, inpellendo dentes tympani plani cogunt fieri molarum circinationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 5장5)
Super autem <tympanum> planum eadem ratione dentatum inclusum in altero loculamento conlocetur, convenientibus dentibus denticulo, qui in secundi tympani latere fuerit fixus, in eoque tympano foramina fiant, quantum diurni itineris miliariorum numero cursus raedae possit exire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장6)
in eo autem minus tympanum includatur cardinibus ex torno masculo et femina inter se coartatis, ita uti minus tympanum quemadmodum epitonium in maiore circumagendo arte leniterque versetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장46)

SEARCH

MENU NAVIGATION