라틴어 문장 검색

At vero ego hoc tempore omni noctes et dies in omnium doctrinarum meditatione versabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장2)
ergo in iis adolescentibus bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos suis commodis inservituros et quicquid ipsis expediat facturos arbitrabimur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:2)
a quo enim plurimum sperant, etiamsi ille iis non eget, tamen ei potissimum inserviunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 65:7)
Quam multa passus est Ulixes in illo errore diuturno, cum et mulieribus, si Circe et Calypso mulieres appellandae sunt, inserviret et in omni sermone omnibus affabilem [et iucundum] esse se vellet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 145:1)
sin aliquando necessitas nos ad ea detruserit, quae nostri ingenii non erunt, omnis adhibenda erit cura, meditatio, diligentia, ut ea si non decore, at quam minime indecore facere possimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:6)
Cui cum multum adulescens discendi causa temporis tribuissem, posteaquam honoribus inservire coepi meque totum rei publicae tradidi, tantum erat philosophiae loci, quantum superfuerat amicorum et rei publicae temporibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 5:2)
Ac ne illud quidem vere dici potest aut pluris ceteris inservire aut maiore delectatione aut spe uberiore aut praemiis ad perdiscendum amplioribus commoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 13:1)
quos quidem locos - vobis hoc, Cotta et Sulpici, dico - multa commentatione atque meditatione paratos atque expeditos habere debetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 118:3)
sine qua meditatione tranquillo animo esse nemo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 94:4)
Multi etiam naturae vitium meditatione atque exercitatione sustulerunt, ut Demosthenem scribit Phalereus, cum rho dicere nequiret, exercitatione fecisse, ut planissume diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 142:4)
multi etiam naturae vitium meditatione atque exercitatione sustulerunt, ut Demosthenem scribit Phalereus, cum rho dicere nequiret, exercitatione fecisse, ut planissime diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 142:4)
optimatibus vero tuis nihil confido, nihil iam ne inservio quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 5 7:6)
quasi divinarem tali in officio fore mihi aliquando ex petendum studium tuum, sic, cum de tuis rebus gestis agebatur, inserviebam honori tuo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 13 1:1)
sed nihil est a me inservitum temporis causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 12 2:4)
quod cum facies, ex magna parte communi commodo inservieris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 4 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION