라틴어 문장 검색

quamquam ipsis artibus inest exercitatio, nec quisquam percipere tot tam reconditas tam varias res potest, nisi ut scientiae meditatio, meditationi facultas, facultati usus eloquentiae accedat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 5:1)
sed addito spatio rediturum et his robur meditatione belli;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장6)
Non dubito fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturae leve et non satis dignum summorum virorum personis iudicent, cum relatum legent, quis musicam docuerit Epaminondam, aut in eius virtutibus commemorari, saltasse eum commode scienterque tibiis cantasse.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:1)
nam et citharizare et cantare ad chordarum sonum doctus est a Dionysio, qui non minore fuit in musicis gloria quam Damon aut Lamprus, quorum pervulgata sunt nomina, cantare tibiis ab Olympiodoro, saltare a Calliphrone.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:2)
Instituit et quinquennale certamen primus omnium Romae more Graeco triplex, musicum gymnicum equestre, quod appellauit Neronia;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 3:1)
Inter ceteras disciplinas pueritiae tempore imbutus et musica, statim ut imperium adeptus est, Terpnum citharoedum uigentem tunc praeter alios arcessiit diebusque continuis post cenam canenti in multam noctem assidens paulatim et ipse meditari exercerique coepit neque eorum quicquam omittere, quae generis eius artifices uel conseruandae uocis causa uel augendae factitarent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 1:1)
instituerant ciuitates, apud quas musici agones edi solent, omnes citharoedorum coronas ad ipsum mittere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 3:2)
nam et quae diuersissimorum temporum sunt, cogi in unum annum, quibusdam etiam iteratis, iussit et Olympiae quoque praeter consuetudinem musicum agona commisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 1:1)
sed ne musicae quidem rudis, ut qui cantaret et psalleret iucunde scienterque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 3장 2:2)
Instituit et quinquennale certamen Capitolino Ioui triplex, musicum equestre gymnicum, et aliquanto plurium quam nunc est coronatorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 4:1)
ac meditationes assiduas, quibus tam celestia quam terrestria intuebar, quasi suspectas, impie relegavit;
(단테 알리기에리, Epistolae 21:7)
que nichil aliud est quam fictio rethorica musicaque poita.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 45:3)
Lectione quoque adsidua et meditatione diuturna pectus suum bibliothecam fecerat Christi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:41)
Unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio eius, qui legem dedit?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:11)
Platonis sententia est omnem sapienti vitam meditationem esse mortis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION