라틴어 문장 검색

Postquam vallum introiit, portas stationibus firmant, globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장1)
certatum inde sententiis, cum alii opperiendos legatos atque interim comitate permulcendum militem censerent, alii fortioribus remediis agendum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장5)
nonanus opperiendas Tiberii epistulas clamitaverat, mox desolatus aliorum discessione imminentem necessitatem sponte praevenit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장7)
tunc milites ad caedem missi invenere in prominenti litoris nihil laetum opperientem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장10)
tum Seleuciam degreditur, opperiens aegritudinem, quae rursum Germanico acciderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장5)
Interim Piso classem haud procul opperientem adpugnare frustra temptavit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장1)
ubi illa veterum instituta, propositam toro effigiem, meditata ad memoriam virtutis carmina et laudationes et lacrimas vel doloris imitamenta?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장9)
Die senatus Caesar orationem habuit meditato tem- peramento.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장1)
relatus domum, tamquam defensionem in posterum meditaretur, pauca conscribit obsignatque et liberto tradit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장7)
eius anni principio Tiberius quasi firmandae valetudini in Campaniam concessit, longam et continuam absentiam paulatim meditans, sive ut amoto patre Drusus munia consulatus solus impleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장3)
mox Augustodunum petit propero agmine, certantibus inter se signiferis, fremente etiam gregario milite, ne suetam requiem, ne spatia noctium opperiretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 45장2)
Adversus quae cum augur Lentulus aliique varie dissererent, eo decursum est ut pontificis maximi sententiam opperirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장1)
at enim Augustus filiam suam equiti Romano tradere meditatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장13)
Turesis sua cum manu noctem opperitur haud nescio duce nostro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장8)
Inter quae diu meditato prolatoque saepius consilio tandem Caesar in Campaniam, specie dedicandi templa apud Capuam Iovi, apud Nolam Augusto, sed certus procul urbe degere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION