라틴어 문장 검색

tum qua rupta videbitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut excisso medio interior membrana utrimque recentem plagam habeat, qui quod vetus est, sutura non coit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장10)
Loco patefacto, si qua parte membrana non novam plagam sed veterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장11)
Integris vero membranis interdum eam partem umor distringit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장38)
nam vel inter tunicas is increscit vel in membranis, quae ibi circa venas et arterias sunt, ut eae gravatae occalluerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장40)
Sed non a summa inguinis plaga verum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장23)
tum inclinandus mucro est, ut transversa membrana secet, quae infra summam mediamque tunicam sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장38)
si scrotum et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam umor effundendus abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장17)
tum non per ipsam venam sed per membranam eius emittitur per eamque in alteram oram conpellitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장16)
Membrana semper inter has venas est, ac neque periculum adfert, et filo conprehensa illas abunde tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장18)
multoque magis, si spina aliqua vesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장75)
Si ex utero est, membrana ori volvae opposita est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 28장5)
Igitur calvaria incipit, ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque levis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장3)
Caput autem spina excipit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장53)
Ea summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장82)
Ima vero spina in coxarum osse desidit, quod transversum longeque valentissimum volvam, vesicam, rectum intestinum tuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장113)

SEARCH

MENU NAVIGATION