라틴어 문장 검색

Ex quo apparet quam verum sit quod supra meminimus, in illa videlicet philosophorum regula, cujus possibile est antecedens et consequens eos ad creaturarum tantum nomen accommodare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:3)
Eius non cures amorem eligere, cum qua naturalis nuptias contrahere prohibet tibi pudor. V. Mendacia omnino vitare memento. VI.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 35:4)
Mulier quam amoris respectu cognoveris affectare pecuniam sit tibi penitus inimica, et eam tanquam animal venenosum quod cauda ferit et ore blanditur evitare memento.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:1)
Si vero et illarum te feminarum amor forte attraxerit, eas pluribus laudibus efferre memento, et, si locum inveneris opportunum, non differas assumere quod petebas et violento potiri amplexu.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:5)
Nunquam ergo te ad delectationem carnis tua te cogitatio ducat, loca etiam, tempora et personas, quae causam valeant inducere voluptatis et occasionem libidinis concitare semper penitus evitare memento.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:4)
Sed memini me quodam tempore in dictis quibusdam physicalibus invenisse quod propter Veneris opera homines tempore breviori senescunt, et ideo te ad non amandum precibus admonere contendo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:17)
Memento etiam vigilare semper ne in peccatis dormiendo te inveniat sponsi repentinus adventus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 50:2)
Ait etiam, sicut meministi, noster Hieronymus:
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:34)
Equidem carissimi mei recordatio, immo continuus amplexus et affectus, ita mihi semper recens est;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:16)
Longe aliud in priori dialogo memini me didicisse, ubi ipsa diffinitio amicitiae posita et exposita, merito ad eius fructum altius inspiciendum me vehementius animavit.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:5)
Galli equidem fraudes et latentes insidias ignorantes, pede et equo, armis muniti et loricis induti, illis mediis occurrerunt campis, ut cum hostibus committerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:3)
qui in memento permisti, quia cominus ad invicem confluxerant, cruenta caede in Turcos saeviunt in ultionem suorum attritorum, et a portu Simeonis redeuntium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:3)
«Mementote in cujus nomine a terra et cognatione vestra exiistis, et quomodo terrenae vitae abrenuntiastis, nulla pericula mortis pro Christo inire metuentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 36:5)
Hoc equidem castellum dux non longo assultu effugatis gentilibus [0582B] subjugavit, quod ab Jerusalem sex milliaribus remotum, quondam primus patriarcha Abraham aedificasse et inhabitasse, ibidemque sepultus fuisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 52:4)
Mementote in Dei nomine, quia mea [0711A] virtus unius est hominis et quia adhuc inter vos quamplurimi habeantur, quorum virtus et consilium parum aut nihil a meo distat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION