라틴어 문장 검색

Super tabem si mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit subitoque sanguis erupit, leuari morbus solet:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 7:1)
Vmerorum dolores, qui ad scapulas uel manus tendunt, uomitu atrae bilis soluuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 15:2)
Longas deiectiones supprimit uomitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:1)
Mulier sanguinem uomens profusis menstruis liberatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:2)
Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo uacat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:3)
Ex reliquis uero minime facile sanantur uirgines aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 25:3)
Si uero in tenuiore intestino morbus est, uomitus, singultus, neruorum distentio, delirium mala sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 34:1)
Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi umerorum dolor uel ad manus peruenit uel ad scapulas tendit torporemque et dolorem creat, neque bilis uomitu leuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 39:1)
Quae neque peperit neque grauida est, si lac habet, a menstruis defecta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 41:2)
DEMITVR MATERIA sanguinis detractione, cucurbitula, deiectione, uomitu, frictione, gestatione omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 9장 2:3)
At uomitus ut in secunda quoque ualetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in is morbis, quos bilis concitauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 1:1)
satisque est ea uomitus causa sumi, quae sanis quoque sumenda esse proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 2:2)
Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut uomitu aut sudationibus aut uino sperant;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 6:2)
si uenter profluit, calidum, si sudores nocent uomitusue sunt, frigidum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 17:3)
si id parum tutum est, ubi febris aut tenuata est aut leuata est, uomitu pectus purgare.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION