라틴어 문장 검색

Censeo igitur in propinquo agrum mercari, quo et frequenter dominus veniat et frequentius venturum se,7 quam sit venturus, denuntiet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 1:1)
Quapropter vel a maioribus traditum possidenti vel empturo fundum praecipua cura sit scire, quod maxime regionis genus probetur, ut vel careat inutili vel mercetur laudabilem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 2:2)
Sequitur deinceps Caesonianum praeceptum, quo fertur usus etiam Cato Marcus, agrum esse revisendum saepius eum, quem velis mercari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 1:1)
Nam id minime conducit agricolae, seu quia nemo suum proprium aliquod esse opus credit, seu quia cum enisus est, non suo sed communi officio proficit ideoque labori multum se subtrahit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 6:1)
ignorans plus esse reditus in ubertate frugum quam impendii, si maiora mercemur armenta, praesertim in Italia, ubi arbustis atque oleis consitus ager altius resolvi ac subigi desiderat, ut et summae radices vitium olearumque vomeribus rescindantur, quae si maneant, frugibus obsint, et inferiores penitus subacto solo facilius capiant umoris alimentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 24:2)
quod ego, si tempestive competat, magis conducere agricolae non dubito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 4:2)
Nec ignorare colonos oportere reor,sicuti refrigescere agrum, qui non stercoietur, ita peruri, si nimium stercoietur, magisque conducere agricolae frequenter id potius quam immodice facere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 2:4)
Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 1:2)
nam si sordidus aut vilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut multiplicatione frugum reditus augeatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 5:2)
quippe ut diligens ratiocinator calculo posito videt id genus agricolationis maxime rei familiari conducere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 7:3)
quamquam nostra cura in tantum iam processit, ut non inviti sestertiis sescenisnummis singulamilia viviradicis a me rustici mercentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 13:3)
Cui vineta facere cordi est, praecipue caveat ne alienae potius curae quam suae credere velit, neve mercetur viviradicem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 4장 1:1)
Id genus vineti non conducit agricolae, nisi ubi laetissimo solo vitis amplo incremento consurgit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 4:2)
nec pariter vetus atque tempestivus fructus praecipiat vindemiam, cogitque pluris operas quandocumque pretio conducere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 10:1)
Igitur, ut dixi, mercaberis oves intonsas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION