라틴어 문장 검색

invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
omnes in Damalin putris deponent oculos nec Damalis novo divelletur adultero lascivis hederis ambitiosior.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 363)
O fons Bandusiae splendidior vitro, dulci digne mero non sine floribus, cras donaberis haedo, cui frons turgida cornibus primis et venerem et proelia destinat;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 131)
me nec femina nec puer iam nec spes animi credula mutui nec certare iuvat mero nec vincire novis tempora floribus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 110)
est hederae vis multa, qua crinis religata fulges, ridet argento domus, ara castis vincta verbenis avet immolato spargier agno;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 112)
reges dicuntur multis urgere culillis et torquere mero, quem perspexisse laborent an sit amicitia dignus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:9)
seu linguam causis acuis seu civica iura respondere paras seu condis amabile carmen, prima feres hederae victricis praemia, quod si frigida curarum fomenta relinquere posses, quo te caelestis sapientia duceret, ires.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 315)
hoc simul edixi, non cessavere poetae nocturno certare mero, putere diurno, quid?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 196)
Nox erat et caelo fulgebat Luna sereno inter minora sidera, cum tu, magnorum numen laesura deorum, in verba iurabas mea, artius atque hedera procera adstringitur ilex lentis adhaerens bracchiis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 151)
Onerati mero quemadmodum non continent cibum vino redundante, ita ne secretum quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 16:5)
Adice illam ignorationem sui, dubia et parum explanata verba, incertos oculos, gradum errantem, vertiginem capitis, tecta ipsa mobilia velut aliquo turbine circumagente totam domum, stomachi tormenta, cum effervescit merum ac viscera ipsa distendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 21:2)
ostro lectus Iliaco nitet merumque in auro veteris Assaraci trahunt.
(세네카, 아가멤논 16:12)
vidit attonitus tuam formam senatus, tura cum superis dares sacrasque grato spargeres aras mero, velata summum flammeo tenui caput;
(세네카, 옥타비아 10:21)
Te decet cingi comam floribus vernis, te caput Tyria cohibere mitra hederave mollem bacifera religare frontem.
(세네카, 오이디푸스 6:17)
vivaces hederas remus tenet, summa ligat vitis carchesia.
(세네카, 오이디푸스 6:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION