라틴어 문장 검색

M. Porcius Cato mulis, equis, asinis nullas esse ferias ait, idemque boves permittit coniungere lignorum et frumentorum advehendorum causa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 5:1)
Nos apud pontifices legimus feriis tantum denicalibus mulos iungere non licere, ceteris licere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 5:2)
Eadem anas maiore profectu mulos 2 et equinum genus conspectu suo sanat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 1:3)
Quidam etiam praecipiunt eodem ritu, quo mulos, admissarium saginare, ut hac sagina hilaris pluribus feminis sufficiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 9:1)
Nam clitellis aptior mulus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 11:2)
Cetera exequemur in mulis sic, ut prioribus huius voluminis partibus tradidimus, quae curam boum equarumque continent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 4:6)
nec quicquam publicae mercis tam venale fuit quam advocatorum perfidia, adeo ut Samius, insignis eques Romanus, quadringentis nummorum milibus Suillio datis et cognita praevaricatione ferro in domo eius incubuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장3)
interiores simplicius et antiquius permutatione mercium utuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 4:4)
dein post solis occasum mulis e proximo pistrino ad uehiculum iunctis occultissimum iter modico comitatu ingressus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 31장 2:1)
peregrinarum mercium portoria instituit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 43장 1:4)
ne acta senatus publicarentur, ne magistratus deposito honore statim in prouincias mitterentur, ut proconsulibus ad mulos et tabernacula, quae publice locari solebant, certa pecunia constitueretur, ut cura aerari a quaestoribus urbanis ad praetorios praetoresue transiret, ut centumuiralem hastam quam quaesturam functi consuerant cogere decemuiri cogerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 36장 1:2)
qua re admodum exhilaratus quadragenos aureos comitibus diuisit iusque iurandum et cautionem exegit a singulis, non alio datam summam quam in emptionem Alexandrinarum mercium absumpturos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 2:3)
Post quas pecuniam regis sexcenti muli et trecenti cameli vehebant praesidio sagittariorum prosequente.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 27:2)
"At tibi XXX milia mulorum captivum aurum vehunt, cum milites nihil domum praeter gratuitas cicatrices relaturi sint."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 5:12)
mule, nihil sentis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 833)

SEARCH

MENU NAVIGATION