라틴어 문장 검색

Στείχετε μαιόμενοι Σικελῶν Σατούρνιον αἶαν Ἡδ’ Ἀβορειγενέων, Κοτύλην, οὗ νᾶσος ὀχεῖται, Οἷς ἀναμιχθέντες δεκάτην ἐκπέμπετε Φοίβῳ Καὶ κεφαλὰς ἅιδῆ καὶ τῷ πατρὶ πέμπετε φῶτα· acceptaque sorte, cum Latium post errores plurimos adpulissent, in lacu Cutiliensi enatam insulam deprehenderunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 28:2)
Falcem ei quidam aestimant attributam, quod tempus omnia metat exsecet et incidat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 9:3)
item ἀργυρότοξος, quod enascens per summum orbis ambitum velut arcus quidam figuratur alba et argentea specie, ex quo arcu radii in modum emicant sagittarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 47:3)
ex quibus latebris vel angustiis rursus emergens ad aestivum hemisphaerium, tamquam enascens, in augmenta porrigitur, et tunc ad regnum suum pervenisse iam creditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 15:2)
Adargatidis simulachrum sursum versum reclinatis radiis insigne est monstrando radiorum vi superne missorum enasci quaecunque terra progenerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 19:3)
Falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis Pubentes herbae nigri cum lacte veneni.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 9:1)
Hiberno pulvere verno luto grandia farra, camille, metes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 18:2)
Quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem, Instabili gressu metitur litora cornix.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:58)
Metitur terras oculis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:11)
Ipsa caloris egens gelidum non transit in orbem Sponte sua, Niloque tenus metitur arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:45)
618 Narratur Perseus Gorgoni caput abscidisse, 658 deinde per aera super Libyam volasse, ubi ex cruore Gorgonis destillante serpentes enati sint;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권42)
Sed tu dulcior elegantiorque, Cuius livida naribus caninis Dependet glacies rigetque barba, Qualem forficibus metit supinis Tonsor Cinyphio Cilix marito.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV4)
Ut rosa delectat, metitur quae pollice primo, Sic nova nec mento sordida charta iuvat.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCIII2)
falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis herbae enim aut pro lunae ratione tolluntur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5131)
annorum barbam potest quivis metere, sed non canam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 286)

SEARCH

MENU NAVIGATION