라틴어 문장 검색

dissipatis inde equitibus qui cum eo aderant ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 276:2)
nec sustinuissent primum clamorem atque impetum Romanorum, per aliquot iam annos vinci adsueti, ni potentior alius metus insidens pectoribus a fuga retineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 596:1)
haec insidens equo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 601:3)
id quoque dubium est, legati ad expostulandum missi ad Boios violati sint, an in triumviros agrum metantes impetus sit factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 244:1)
erigentibus in primos agmen clivos apparuerunt imminentes tumulos insidentes montani, qui si valles occultiores insedissent, coorti ad pugnam repente ingentem fugam stragemque dedissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 328:1)
ibi dum perscrutantes loca omnia castrorum nullo satis digno morae pretio tempus terunt, emissus hostis est de manibus et cum iam transgressos Trebiam Romanos metantesque castra conspexissent, paucos moratorum occiderunt citra flumen interceptos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 506:1)
Mago locum monstrabit quem insideatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 572:5)
ad duo milia ferme effecta, Hasdrubalique negotium datum ut nocte id armentum accensis cornibus ad montes ageret, maxime, si posset, super saltus ab hoste insessos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 196:1)
qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexere, se esse rati praesidio excessere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 201:1)
sed evocatum eum ab legatis Damarata uxor, filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis ac muliebri spiritu, saepe usurpatae Dionysi tyranni vocis, qua pedibus tractum, non insidentem equo relinquere tyrannidem dixerit debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 285:1)
fraudem quoque Hippocrates addit inclinatis ad omnem suspicionem animis et Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis velut interceptas litteras quas ipse composuerat, reeitat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 400:1)
et Carthaginiensium acies de industria pedem referebat, ut ad terga collis ab equite suo insessi hostem incautum pertraheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 227:2)
sunt qui haruspicum monitu quingentos passus a castris progressum, uti loco puro ea quae ante dicta prodigia sunt procuraret, ab insidentibus forte locum duabus turmis Numidarum circumventum scribant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 264:1)
sed adeo ne fugae quidem iter patuit omnibus viis ab equite insessis, ut ex tanta multitudine vix mille evaserint, ceteri passim alii alia peste absumpti sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 302:1)
eo magis ruere in suos beluae tantoque maiorem stragem edere quam inter hostes ediderant, quanto acrius pavor consternatam agit quam insidentis magistri imperio regitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 222:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION