라틴어 문장 검색

nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt, imo de stirpe recisum, et aëriae quo congessere palumbes et silice in nuda et similia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 223:2)
est et in dividendis verbis observatio, mediam litteram consonantem priori an sequenti syllabae adiungas:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 275:1)
non ut ex iis utique improbentur poetae (quibus, quia plerumque servire metro coguntur, adeo ignoscitur, ut vitia ipsa allis in carmine appellationibus nominentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 316:1)
illo vero plurimum erroris, quod ea, quae poetis, qui et omnia ad voluptatem referunt et plurima vertere etiam ipsa metri necessitate coguntur, permissa sunt, convenire quidam etiam prosae putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 236:2)
et sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma, et non enim tam spes laudanda quam res est, aut certe par et extremis syllabis consonans:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 229:3)
ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae sunt asperiores, commissura verborum rixantur, ut si s ultima cum x proxima confligat, quarum tristior etiam, si binae collidantur, stridor est, ut ars studiorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 294:3)
quae fuit causa et Servio, ut dixit, subtrahendae s litterae, quotiens ultima esset aliaque consonante susciperetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 295:1)
nam primum numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum qualitatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 303:1)
neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem aut forte spondeum alterum pro altero.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 306:1)
inania quoque tempora rhythmi facilius accipient, quanquam haec et metris accidunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 308:1)
sit hoc quoque aliquid fortasse momenti, quod et longis longiores et brevibus sunt breviores syllabae, ut, quamvis neque plus duobus temporibus neque uno minus habere videantur, ideoque metris omnes breves longaeque inter se ipsae sint pares, lateat tamen nescio quid quod supersit aut desit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 341:1)
quo modo, nisi habet plus quam quae brevissima, qualis ipsa esset detractis consonantibus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 343:2)
namque est ipsis sonis durior, quando et iucundissimas ex Graecis litteras non habemus, vocalem alteram, alteram consonantem, quibus nullae apud eos dulcius spirant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 193:3)
" Huc et illud accedat, ut perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi, quod non potest esse, nisi rerum scientia contingit et ars, per quam humana ac divina noscantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 8:2)
illic inter fremitum consonantis turbae intendendus animus est, uox ad aures iudicis perferenda:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION