라틴어 문장 검색

uenaticus, ex quo tempore ceruinam pellem latrauit in aula,militat in siluis catulus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0241)
Iule Flore, quibus terrarum militet orisClaudius Augusti priuignus, scire laboro.
(호라티우스의 첫번째 편지, 031)
ecce donativum, quod militaturus acceperas, hostilia castra suspirant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:17)
Quodsi nihil habes, ut responsurum te scio, cur tam bene paratus ad bella non militas?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 7:1)
Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter caelorum me regna castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bybliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere non poteram.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:1)
Referret, inquam, alius, quod in palatii militia sub chlamyde et candenti Uno corpus eius cilicio tritura sit, quod stans ante saeculi potestates lurida ieiuniis ora portaverit, quod adhuc sub alterius indumentis alteri militarit et ad hoc habuerit cingulum, ut viduis, pupillis, oppressis, miseris subveniret:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:4)
Verumtamen velut incunabula quaedam nascentis fidei conprobemus, ut, qui sub alienis signis devotus miles fuit, donandus laurea sit, postquam suo regi coeperit militare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:1)
Prae tanta huius victoria leve damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 13:1)
si quidem, ut Romanum a tergo distringerent, a Perse rege conducti pecunia militaverunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ILLYRICUM SECUNDUM 1:2)
Tum evocatis principibus, si salvi esse vellent, ut migrarent finibus imperavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 8:1)
quippe cum servi militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem Romanam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 2:1)
Supervenire fabulis non evocatos haud equidem turpe existimatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 10:2)
Ad Cannas quoque victis Romanis octo milia servorum empta militaverunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 31:1)
Urbes vero exercitusque sic devoventur iam numinibus evocatis, sed dictatores imperatoresque soli possunt devovere his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 9:2)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION