라틴어 문장 검색

et si me uspiam lectitavisti in aliquos concitatiorem, scias volo Christi dextera opitulante numquam me toleraturum animi servitutem, compertissimum tenens bipertitam super his moribus hominum esse censuram, nam ut timidi me temerarium, ita constantes liberum appellant, inter quae ipse decerno satis illius iacere personam, cuius necesse est latere sententiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
Gaium Caesarem dictatorem, quo ferunt nullum rem militarem ducalius administrasse, studia certatim dictandi lectitandique sibi mutuo vindicavere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 1:1)
capti hospitis genua complector iumenta sisto, frena ligo sarcinas solvo, quaesitum volumen invenio produco, lectito excerpo maxima ex magnis capita defrustans.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 8:2)
"illud his iunge, quod, si quid ibi vel causaliter placet, tu per consilium meum lectitas, ille quandoque per beneficium tuum, qui munusculi mei incassum pressus invidia necdum ad facultatem legendi, ut suspicor, venit, cum iamdiu ipse perveneris ad copiam transferendi."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:8)
Dispicite Lentulorum et Hostiliorum venustates, utrum mimos an deos vestros in iocis et strophis rideatis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 1:2)
Sed et Iudaei palam lectitant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 8:4)
Ita summa gratia eius de spurcitia plurimum concinnata est, quam Atellanus gesticulatur, quam mimus etiam per muliebres res repraesentat, sensum sexus et pudoris exterminans, ut facilius domi quam in scaena erubescant, quam denique pantomimus a pueritia patitur ex corpore, ut artifex esse possit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:1)
Pacem, opinor, habebit in animo contendens pro auriga, pudicitiam ediscet attonitus in mimos.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:2)
Nam ut transeam innumerabilia quae Cicero in orationibus aut in sermone dixit ex ea nota, ut non referam a Laberio dicta, cum mimi eius quidquid modo tolerabile habent tale habeant, id quod Cicero in Laberium diuus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri illum ordini reddidit;
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION