라틴어 문장 검색

Hic varias vitam excoluere per artes Seduli, et assiduo fervebant arva popello.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 3:2)
Deus imperat, illa ministrat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:8)
Nam predicta iacent ad tempus et ocia seruant Instrumenta quibus pueriles excolit annos Et mentita fabrum, fabrilibus utitur armis, Materie fluxum superat cogitque negantem Materiam seruire sibi lignique rigorem Edomat et lignum themonis ymagine uestit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 26:2)
Sic ferrum ferro contendit, ut excolat illud, Vt socium uenerans sese ueneretur in illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:33)
Excolit illa gradu supremo que positiuo Facta gradu fuerant, sed non augmenta superni Finis contigerant, gradibus contenta secundis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:3)
Ancillatur eis nec se negat esse clientem Horum, sed tanquam dominis ut uerna ministrat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:2)
Qualiter agricola Zephyrus sine uomere terram Excolit et florum segetes extollit in ortus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:22)
Sed quia nulla potest, nisi que Fortuna ministrat, Nil sine consilio Fortune perficit, immo Matris adire locum disponit filia, gressum Aggreditur superatque uie dispendia gressu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 30:2)
Liuor equos, Rabies currus, Furor arma ministrat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:4)
dant arma uiro, uiresque ministrant Virtutes, unumque suis insignibus armant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:3)
Impetus urget equos, Lis suggerit arma, sagitam Ira ministrat ei.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:4)
Esuries armata capit carecta, ministrat Tela Sitis, relique paribus bacchantur in armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:10)
cujus non adulterina auri materies ab ipsius honore degenerans, luce sophistica oculos parallogizans, sed ipsius nobilitas ministrabat [0433B] essentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:28)
Illic camelus strumoso corpore deformis, quasi servus emptitius, hominum usibus ministrabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:147)
In aere vero, velut in urbis medio, coelestis angelorum exercitus ministrans administratione [0444B] vicaria, suam adhibet homini diligentem custodiam;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION