라틴어 문장 검색

Et quamquam optatissimum est perpetuo fortunam quam florentissimam permanere, illa tamen aequalitas vitae non tantum habet sensum, quantum cum ex miseris et perditis rebus ad meliorem statum fortuna revocatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 23:3)
quem, officio functum perite, Musonianum voluit appellari, ante Strategium dictitatum, et ex eo percursis honorum gradibus multis, ascendit ad praefecturam, prudens alia tolerabilisque provinciis, et mitis et blandus, sed ex qualibet occasione, maximeque ex controversis litibus (quod nefandum est) et in totum lucrandi aviditate sordescens, ut inter alia multa, evidenter apparuit in quaestionibus agitatis super morte Theophili Syriae consularis, proditione Caesaris Galli, impetu plebis promiscuae discerpti, ubi damnatis pauperibus, quos cum haec agerentur, peregre fuisse constabat, auctores diri facinoris exutis patrimoniis absoluti sunt divites.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 13장 2:2)
Superato ut dixi Marcello, reversoque Serdicam, unde oriebatur, in castris Augusti per simulationem tuendae maiestatis imperatoriae, multa et nefanda perpetrabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 1:1)
Is (ut loquebatur iactantius) versabilem feminam, post nefandum concubitum, in periculosam fraudem illexit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 4:1)
residuumque quod superfuit congestum in acervum exussit, quae utrum ut vanus gerebat et demens, an mandatu principis confidenter nefanda multa temptabat, usque in id temporis latuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 12:3)
Hoc miserae nostrorum captivitatis eventu rex laetus, successusque operiens similes, egressus exinde paulatimque incedens, Amidam die tertio venit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 1:1)
indemnesque deinde et innoxii earum incolae partium, querellarum sopitis materiis viverent, ni postea exquisitorum detestanda nomina titulorum, per offerentes suscipientesque criminose in maius exaggerata, his propugnare sibi nitentibus potestates, illis attenuatis omnium opibus, se fore sperantibus tutos, ad usque proscriptiones miserorumque suspendia pervenerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 3:2)
Addebatur miserorum aerumnis, qui rei maiestatis imminutae vel laesae deferebantur, acerbitas eius et iracundia suspicionesque in huius modi cuncta distentae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 9:1)
Hoc comperto imperator ad vindicandum facinus nefandum erectus, iamque expetiturus poenas a noxiis ultimas, mitigatus est lenientibus proximis, missoque edicto, acri oratione scelus detestabatur admissum, minatus extrema, si deinde temptatum fuerit aliquid quod iustitia vetet et leges.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 11:1)
At in Galliis barbarico tumore gliscente, diffusis per nostra Germanis, iamque Alpibus ad vastandam Italiam perrumpendis nihil (multa et nefanda perpessis hominibus), praeter lacrimas supererat et terrores, ubi et praeteritorum recordatio erat acerba, et expectatio tristior impendentium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 25:1)
Miseri tamen, licet maiore venturi pavore constringerentur, spe tamen sustentari potuerunt exigua, hac scilicet velut suopte motu vel exoratus eorum precibus, imperator eodem statu retinebit urbem, Orientis firmissimum claustrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 14:2)
Unde cum consecuti Batavi venissent et Heruli, Ioviique et Victores, fidentes viribus numeri, egressus tendensque ad Lundinium, vetus oppidum quod Augustam posteritas appellavit, divisis plurifariam globis, adortus est vagantes hostium vastatorias manus, graves onere sarcinarum, et propere fusis, qui vinctos homines agebant et pecora, praedam excussit, quam tributarii perdidere miserrimi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 7:1)
Quibus ita studio nefando perfectis, Cylaci spadoni et , quos olim susceperat perfugas, commisit Armeniam (horum alter ante gentis praefectus, magister alter fuisse dicebatur armorum) eisdemque mandarat, ut Artogerassam intentiore cura exscinderent, oppidum muris et viribus validum, quod thesauros et uxorem cum filio tuebatur Arsacis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 5:1)
Et quoniam iudex, quin immo praedo nefandus, ad id solum quod promisit intentus, cuncta extollebat in maius, iusso sub quaestione Aginatio statui, agmina fecit introire carnificum, catenisque sonantibus triste, mancipia squalore diuturno marcentia, in domini caput ad usque ultimum lacerabat exitium, quod in stupri quaestione fieri vetuere clementissimae leges.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 55:1)
Valentinus quidam natus in Valeria Pannoniae, superbi spiritus homo, Maximini illius exitialis vicarii, postea praefecti coniugis frater, ob grave crimen actus in Britannias exsul, quietis impatiens ut malefica bestia, ad res perniciosas consurgebat et novas, in Theodosium tumore quodam, quem solum resistere posse nefandis cogitationibus advertebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION