라틴어 문장 검색

Nos autem non solum beatae vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam levamentum miseriarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 72:2)
qui cum in hac ipsa philosophia, ad quam te hortamur, excelleret Theophrastique esset auditor, multa praeclara in illo calamitoso otio scripsit non ad usum aliquem suum, quo erat orbatus, sed animi cultus ille erat ei quasi quidam humanitatis cibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 73:2)
Haec igitur est nostra ratio, quae tibi videtur inconstans, cum propter virtutis caelestem quandam et divinam tantamque praestantiam, ut, ubi virtus sit resque magnae summe laudabiles virtute gestae, ibi esse miseria et aerumna non possit, tamen labor possit, possit molestia, non dubitem dicere omnes sapientes esse semper beatos, sed tamen fieri posse, ut sit alius alio beatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 127:1)
quod si ita est, Caeli quoque parentes dii habendi sunt Aether et Dies eorumque fratres et sorores, qui a genealogis antiquis sic nominantur, Amor Dolus modus Labor Invidentia Fatum Senectus Mors Tenebrae Miseria Querella Gratia Fraus Pertinacia Parcae Hesperides Somnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 44:8)
Propensior benignitas esse debebit in calamitosos, nisi forte erunt digni calamitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 83:1)
hoc enim ipsum, utile putare, quod turpe sit, calamitosum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 61:2)
"Eripite nos ex miseriis, eripite ex faucibus eorum, quorum crudelitas nostro sanguine non potest expleri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 225:2)
" Omitto miserias, in quibus, ut illi aiunt, vir fortis esse non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 225:4)
omninoque perficiendum est, quoniam plerique sunt invidi maximeque hoc est commune vitium et perpetuum, invidetur autem praestanti florentique fortunae, ut haec opinio minuatur et illa excellens opinione fortuna cum laboribus et miseriis permixta [esse] videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 210:3)
et cum singuli casus humanarum miseriarum graviter accipiuntur, si dicuntur dolenter, tum adflicta et prostrata virtus maxime luctuosa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 211:2)
Nam nec insignis improbitas et scelere iuncta nec rursus miseria insignis agitata ridetur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:2)
quam ob rem materies omnis ridiculorum est in eis vitiis, quae sunt in vita hominum neque carorum neque calamitosorum neque eorum, qui ob facinus ad supplicium rapiendi videntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 238:3)
Ex reo (reos appello, quorum res est), quae significent bonum virum, quae liberalem, quae calamitosum, quae misericordia dignum, quae valeant contra falsam criminationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 321:2)
228M esse autem angore, esse miseria adflictas aut abiectas timiditate et ignavia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 111:7)
Audivi equidem ex te ipso, sed mihi saepius noster Sallustius narravit, cum in illa fuga nobis gloriosa, patriae calamitosa in villa quadam campi Atinatis maneres magnamque partem noctis vigilasses, ad lucem denique arte et graviter dormire te coepisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 87:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION