라틴어 문장 검색

Tunc magistratus et damno et praesidis nomine cognito veniunt ad deversorii nostri fores claraque voce denuntiant hospiti nostro nos, quos occultaret apud se certo certius, dedere potius quam discrimen proprii subiret capitis.
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:5)
At ubi fiducia latendi pleniore capta partes opimas quasque devorabam et iucundiora eligens abligurribam dulcia, suspicio noni exilis fratrum pupugit animos et quamquam de me nihil etiam tum tale crederent, tamen cotidiani damni studiose vestigabant reum Illi vero postremo etiam mutuo sese rapinae turpissimae criminabantur, iamque curam diligentiorem et acriorem custodelam et dinumerationem adhibebant partium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:2)
"nam video in immensum damni procedentem querelam nutrire nobis immanem discordiam."
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:6)
Nec ulla cura iam damni sui habita, mirati monstruosas asini delicias risu maximo dirumpuntur, vocatoque uno et altero ac dein pluribus conservis, demonstrant infandam memoratu hebetis iumenti gulam.
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:7)
miseria beatitudini.
(ARCHIPOETA, I24)
ubi prorsus nulla miseria,
(ARCHIPOETA, I66)
saepe de miseria meae paupertatis
(ARCHIPOETA, IV77)
et me de miseriae lacu liberavit.
(ARCHIPOETA, IX132)
Nam a quodam suae propriae gentis homine constuprata, demum palam deprehensa, de monasterio, imperio Karoli regis, deiecta, in paupertate et miseria leto tenus vituperabiliter vitam duxit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 15 18:12)
Anaraut quoque filius Rotri, cum suis fratribus, ad postremum amicitiam Northanhymbrorum deserens, de qua nullum bonum nisi damnum habuerat, amicitiam regis studiose requirens ad praesentiam illius advenit, cumque a rege honorifice receptus esset, et ad manum episcopi in filium confirmationis acceptus, maximisque donis ditatus, se regis dominio cum omnibus suis eadem condicione subdidit, ut in omnibus regiae voluntati sic oboediens esset, sicut Aethered cum Merciis.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 80 83:5)
Sequenti anno in ostium fluminis, quod dicitur Iona, intraverunt, non sine magno regionis damno, et illic remorati sunt anno uno.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 84 87:4)
Quod si acciderit, erit damnum chartulae, non nostri sermonis, cuius exemplar penes omnes religiosos perpetuo retinebo.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 4:4)
Damna, quae inlata sunt, vel tolerantur a Christianis vel resarciuntur per Christianos.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 10:6)
Nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto labore agitis ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis, quantum vos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis!
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 1:6)
Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae damnum patiatur?
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION