라틴어 문장 검색

Plerique amicorum Alexandri non tam criminum, quae palam obiciebantur, atrocitatem, quam memoriam occisi per illos Parmenionis, quod tacitum prodesse reis apud regem poterat, intuebantur laeti reccidisse iram in irae ministros nec ullam potentiam scelere quaesitam cuiquam esse diuturnam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 7:1)
Nam iracundiam et cupidinem vini sicuti iuventa inritaverat, ita senectus mitigare potuisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 38:1)
"Altera legatione, an mitigari possint, experiamur."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 19:9)
Cur alter fratrum cessare et ludere et unguipraeferat Herodis palmetis pinguibus, alterdiues et inportunus ad umbram lucis ab ortu siluestrem flammis et ferro mitiget agrum,scit Genius, natale comes qui temperat astrum,naturae deus humanae, mortalis in unumquodque caput, uoltu mutabilis, albus et ater.
(호라티우스의 두번째 편지, 292)
Memento mei, exemplum pudicitiae et virginitatis insigne, fluctusque maris tuis precibus mitiga.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 7:4)
Ita res poposcit, ut ferox populus deorum metu mitigaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS DE SEPTEM REGIBUS 3:2)
Ea denique atrocitas proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama tradiderit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 4:1)
ecce alterum bellum, minus quidem spatio - nec enim amplius decem et octo annos habet - , sed adeo cladium atrocitate terribilius, ut si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit populus ille qui vicit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 1:2)
Quod pro rei atrocitate adeo movit iras, ut extrema mallent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 8:2)
Ad hoc panis usu carnisque coctae et dulcedine vini mitigatos Marius in tempore adgressus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 13:3)
Dicas volo, inquit, doctorum maxime, quid sit quod, cum Virgilius anxie semper diligens fuerit in verbis pro causae merito vel atrocitate ponendis, incuriose et abiecte in his versibus verbum posuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:2)
quae, quamvis arbore multa Frondeat, aestatem nulla sibi mitigat umbra:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:62)
Hic qui dura sedens porrecto saxa leone Mitigat, exiguo magnus in aere deus, Quaeque tulit, spectat resupino sidera vultu, Cuius laeva calet robore, dextra mero:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIII1)
'mollit' autem ideo dixit, ut per transitum ostenderet, vitia naturae nulla ratione mutari, sed mitigari aliquatenus posse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 572)
alii 'mulcere' mitigare, mollire vel fovere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 665)

SEARCH

MENU NAVIGATION