라틴어 문장 검색

item viscerum morbi, nervorumque resolutio, et rigor, et distentio:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 6:4)
Neque tamen alius importunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum, modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et immobilem cervicem intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 1:3)
vel si nervorum rigor, aut distentio, quae ex vulnere orta est, ea non finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 55:8)
sed neque utique figurae ejusdem et mobilia, simul atque digito vel huc vel illuc impelluntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 5:2)
Spem vero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, motus maxillae atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 20:4)
Mala signa sunt, membrana immobilis, nigra, vel livida, vel aliter coloris corrupti, dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel distentio, caro livida, maxillarum rigor, atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 21:1)
siquidem febres quoque, et cancros, et nervorum vel distentiones, vel rigores, qui caput scapulis annectunt, movere consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 2:4)
Quorum vitandorum causa facienda eadem sunt, quae in ossibus mobilibus laesis proposita sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 2:5)
pudor emicat una formosusque rigor vultusque auctura verendos canities festina venit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:208)
illum non vario traxit fortuna tumultu, nec bibit ignotas mobilis hospes aquas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De sene Veronensi qui Suburbium numquam egressus est3)
multifidas dispergit opes artemque secutus, qua iussere manus, mobile torquet iter et iunctos rapido pontes subtermeat aestu adflatasque vago temperat igne tholos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus28)
nam ferro meruit vitam ferrique rigore vescitur;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete5)
sollers lusit hiems, imperfectoque rigore nobilior vivis gemma tumescit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIII)2)
gemma quibus causis arcano mobilis aestu vel concreta fuit vel resoluta gelu?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIV)5)
Solibus indomitum glacies Alpina rigorem sumebat nimio iam pretiosa gelu nec potuit toto mentiri corpore gemmam, sed medio mansit proditor orbe latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXV)1)

SEARCH

MENU NAVIGATION