라틴어 문장 검색

nam voluntarium militem deesse, ac si suppeditet, non eadem virtute ac modestia agere, quia plerumque inopes ac vagi sponte militiam sumant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장6)
precandam post haec modestiam ut contentus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장10)
aderantque iuveni modestia ac forma principe viro digna, notis in eum Seiani odiis ob periculum gratiora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장10)
quod alii modestiam, multi, quia diffideret, quidam ut degeneris animi interpretabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장7)
et quia Lepidus ipse deligere per modestiam abnuebat, Valerius Naso e praetoriis sorte missus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 56장6)
At Tiberius, quod supremis in matrem officiis defuisset, nihil mutata amoenitate vitae, magnitudinem negotiorum per litteras excusavit honoresque memoriae eius ab senatu large decretos quasi per modestiam imminuit, paucis admodum receptis et addito ne caelestis religio decerneretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 2장1)
ille nisi lacesseretur modestiae retinens non modo rettudit collegam sed ut noxium coniurationis ad disquisitionem trahebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 11장3)
ita castigandae plebi compositum senatus consultum prisca severitate neque segnius consules edixere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 13장3)
Sub idem tempus G. Caesar, discedenti Capreas avo comes, Claudiam, M. Silani filiam, coniugio accepit, immanem animum subdola modestia tegens, non damnatione matris, non exitio fratrum rupta voce;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 20장1)
Gaetulicus ea tempestate superioris Germaniae legiones curabat mirumque amorem adsecutus erat, effusae clementiae, modicus severitate et proximo quoque exercitui per L. Apronium socerum non ingratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장3)
quae nimia et incertum an falso iacta originem tamen e severitate ducis traxere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 18장6)
famosos probris quonam modo senatu depelleret anxius, mitem et recens repertam quam ex severitate prisca rationem adhibuit, monendo secum quisque de se consultaret peteretque ius exuendi ordinis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장5)
procul id a praesenti modestia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장6)
palam severitas ac saepius superbia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장7)
hinc versus ad legatos extollit laudibus alumnum urbis, spectatae ad id modestiae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 11장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION