라틴어 문장 검색

nonne apertum est totam illam porticum insanam, Academicos autem prae illis modestos cautosque homines videri Epicuro?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS27)
itaque videas rebus iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortis, flagitiosis modestos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:7)
Sunt eius aliquot orationes, ex quibus sicut ex eiusdem tragoediis lenitas eius non sine nervis perspici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 1:2)
Ne illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 6:6)
Non est iam lenitati locus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 6:9)
Mea lenitas adhuc si cui solutior visa est, hoc expectavit, ut id, quod latebat, erumperet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 27:2)
Sed si vis manifestae audaciae, si inpendens patriae periculum me necessario de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam, quod in tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur, ut neque bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes salvi esse possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 28:3)
Atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re publica conservata reliquorum mentes sanari posse arbitraretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 15:1)
Equidem etiam illud animadverto, quod, qui proprio nomine perduellis esset, is hostis vocaretur, lenitate verbi rei tristitiam mitigatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 50:1)
sin autem inopem, probum tamen et modestum, omnes non improbi humiles, quae magna in populo multitude est, praesidium sibi paratum vident.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 93:3)
Quis enim nescit maximam vim exsistere oratoris in hominum mentibus vel ad iram aut ad odium aut ad dolorem incitandis vel ab hisce eisdem permotionibus ad lenitatem misericordiamque revocandis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 53:1)
neque minus haec tamen tua gravissimi sermonis lenitas, quam illa summa vis et contentio probatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 255:2)
verborum autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum lenitate quadam aequabiliter profluens sine hac iudiciali asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 64:1)
Harum trium partium prima lenitatem orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 129:1)
lenitas vocis, vultus pudor[is significatio], verborum comitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION