라틴어 문장 검색

sed hac satione iugerum sex modiis, illa septem occupamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 33:2)
Quinque modiis iugerum obseritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 34:3)
Seritur primo vel altero sulco mense Martio, ita ut postulat soli laetitia, quod eadem quattuor modiis, non numquam et tribus, interdum etiam duobus ac semodio iugerum occupat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 35:6)
Nam sic cultam comperimus non solum multiplicare fructum, sed et exiguam portionem in valvulis habere fresaeque eius et expurgatae modium paene tam plenum esse quam integrae, quoniam vix minuatur mensura detractis putaminibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 7:3)
Et ut iam percenseamus, quot operis in aream perducantur ea, quae terrae credidimus, tritici modii quattuor vel quinque bubulcorum operas occupant quattuor, occatoris unam, sartoris duas primum et unam cum iterum sariuntur, runcatoris unam, messoris unam et dimidiam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 1:1)
Siliginis modii quinque totidem operas desiderant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 1:3)
Hordei modii quinque bubulci operas tres exigunt, occatoriam unam, sartoriam unam et dimidiam, messoriam unam:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 2:1)
Fabae modii quattuor vel sex in vetereto duas operas bubulcorum detinent, at in restibili unam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 2:3)
Viciae modii sex vel septem in vetereto bubulcorum duas operas volunt, in restibili unam, item occantur una opera, metuntur una:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 3:1)
Ervi modii quinque totidem operis conseruntur, occantur una, item singulis sariuntur, runcantur, metuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 3:3)
Siliquae modii sex vel septem totidem operis obruuntur, metuntur una.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 3:5)
Phaseoli modii quattuor obruuntur totidem operis, occantur una, metuntur una.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 3:6)
Cicerae vel cicerculae modii quattuor operas bubulcorum tres postulant, occantur una opera, runcantur una, velluntur una:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 4:1)
Lupini modii decem obruuntur una, occantur una, metuntur una.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 4:5)
Ciceris modii tres operis totidem seminantur, occantur duabus, sariuntur una, runcantur una, velluntur tribus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION