라틴어 문장 검색

Ibi adeo coniuncta ponit moenibus castra ut et loci natura — namque Ulia in edito monte posita est — et ipsa munitione urbis undique ab oppugnatione tutus esset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 61:5)
tumulus enim naturalis, velut manu factus, excelsiore undique fastigio sustinet murum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 72:2)
Caesarem imperatorem, bene de re publica meritum, tantis rebus gestis oppido moenibusque prohiberi;
(카이사르, 내란기, 1권 13:4)
Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra Petreius atque Afranius habebant, planities circiter passuum CCC, atque in hoc fere medio spatio tumulus erat paulo editior;
(카이사르, 내란기, 1권 43:1)
Hoc sperans legiones III ex castris educit acieque in locis idoneis instructa unius legionis antesignanos procurrere atque eum tumulum occupare iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 43:3)
Contenditur proelio, et quod prius in tumulum Afraniani venerant, nostri repelluntur atque aliis submissis subsidiis terga vertere seque ad signa legionum recipere coguntur.
(카이사르, 내란기, 1권 43:5)
Afraniani, quod, cum esse omnium iudicio inferiores viderentur, comminus tam diu stetissent et nostrorum impetum sustinuissent et initio locum tumulumque tenuissent, quae causa pugnandi fuerat, et nostros primo congressu terga vertere coegissent;
(카이사르, 내란기, 1권 47:2)
Illi eum tumulum, pro quo pugnatum est, magnis operibus munierunt praesidiumque ibi posuerunt.
(카이사르, 내란기, 1권 47:4)
Caesar receptui suorum timens crates ad extremum tumulum contra hostem proferri et adversas locari, intra has mediocri latitudine fossam tectis militibus obduci iussit locumque in omnes partes quam maxime impediri.
(카이사르, 내란기, 3권 46:1)
Ita necessario atque ex tempore capto consilio Pompeius tumulum quendam occupavit, qui tantum aberat a nostro castello, ut telum tormento missum adigi non posset.
(카이사르, 내란기, 3권 51:16)
Itaque usus singulari militum studio eodem, quo venerat, die post horam nonam oppidum altissimis moenibus oppugnare aggressus ante solis occasum expugnavit et ad diripiendum militibus concessit statimque ab oppido castra movit et Metropolim venit, sic ut nuntios expugnati oppidi famamque antecederet.
(카이사르, 내란기, 3권 80:11)
Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic locus aequum fere spatium a castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eo, ut erat dictum, ad conloquium venerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 43장1)
Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus CC ab eo tumulo constituit. Item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 43장2)
Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros coicere.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 46장1)
Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec: ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine facta portas succedunt murumque subruunt. Quod tum facile fiebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 6장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION