라틴어 문장 검색

Quae infirmae sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse nec iniustum videri, quas fecit alia consuetudo fortiores.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 9:1)
Quicumque ad eius regnum cupiunt pertinere et cum illo ac sub illo semper beate vivere, diligunt etiam inimicos suos, bene faciunt illis qui eos oderunt, et orant pro eis a quibus persecutionem patiuntur, et, si quando adhibent pro disciplina molestam severitatem, non tamen amittunt sincerissimam caritatem.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 8:9)
Nam cum in rebus aut paribus aut non longe secus utilitas amici aut honestas nostra consistit, honestas procul dubio praeponderat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 26:1)
Orare coepit id quidem, ut se defenderent liberosque suos, eumque quem virile secus tum in eo tempore habebat produci iussit populoque commendavit prope flens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIII 6:2)
Post deinde quarta hebdomade, quod eius virile secus futurum est, caput et spina, quae est in dorso, informatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 8:3)
Neque quisquam omnium qui probe locuti sunt his verbis sequius quam dixi usus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 21:1)
Tum Favorinus, ubi haec audivit, superstitiose, inquit, et nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem vocabuli Gavius iste Bassus quam enarravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 4:1)
Sed arduum Sallustius non pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit quod Graeci χαλεπο`ν appellant, quod est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et intractabile.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 7:2)
Q. Ennius in Erectheo non longe secus dixit quam :
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 10:1)
DE MAXIMO VALERIO, qui Corvinus appellatus est ob auxilium propugnationemque corvi alitis, haut quisquam est nobilium scriptorum qui secus dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 2:1)
Sed molestius equidem culpatiusque esse arbitror verba nova, incognita, inaudita dicere quam involgata et sordentia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 2:2)
' si cupide feceris, cupide fecisse diceris,' non longe secus dicit atque si diceret:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 10:5)
si vero frigidi et leves et futtiles sensus in verba apte numeroseque posita includerentur, non esse id secus crederetis quam cum homines insigni deformitate ac facie deridicula imitantur histriones et gestiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 11:3)
Quamobrem non frustra creditum est, sicut valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 15:1)
Sed verba dedit haut secus posuit quam si tu dicas latuit atque obrepsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION