-
cum metus ipse, qui maxime videtur esse extra haec, et attentum iudicem faciat et ab adverso favore deterreat.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 60:2)
-
hac quidam utendum semper putant, quod ea fiat causa lucidior et iudex attentior ac docilior, si scierit et de quo dicamus et de quo dicturi postea simus.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 251:2)
-
sic utraque res invicem iuvabit, eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 271:2)
-
neque tantum cum his ipsis monitoribus clam res erit;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 230:1)
-
Quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit;
- (살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장30)
-
scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem offici sui.
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 85장18)
-
" His decretis eum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatem est, sed secundum naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam valitudinem vires, imperia, esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderant ad singula, qui dicat:
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 8:1)
-
Non desiderant manifesta monitorem, praecipienti dubia non creditur;
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 10:2)
-
Itaque si in medio urbium fremitu conlocati sumus, stet ad latus monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet parvo divitem et usu opes metientem.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 72:1)
-
Sed hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, cuius maximus fructus est securior sui tutela et vitae usus animosior, attentius custodire, si scias alicui tuorum esse dulce, utile, optabile.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 4:2)
-
Sed nulla secta benignior leniorque est, nulla amantior hominum et communis boni attentior, ut propositum sit usui esse et auxilio nec sibi tantum, sed universis sin- gulisque consulere.
- (세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 21:2)
-
Quis non, si admoneatur ut cogitet, tamquam dirum omen respuat et in capita inimicorum aut ipsius in- tempestivi monitoris abire illa iubeat ?
- (세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 49:3)
-
quippe te fido monitore nostra Thebais multa cruciata lima temptat audaci fide Mantuanae gaudia famae.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum9)
-
disce, puer, - nec enim externo monitore petendus virtutis tibi pulcher amor:
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii15)
-
Hinc tibi vota patrum credi generosaque pubes te monitore regi, mores et faeta priorum discere, quis casus Troiae, quam tardus Ulixes, quantus equos pugnasque virum decurrere versu Maeonides quantumque pios ditarit agrestes Aseraeus Siculusque senex, qua lege recurrat Pindarieae vox flexa lyrae volucrumque precator Ibyeus et tetricis Alcman cantatus Amyclis Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles non formidata temeraria Leueade Sappho, quosque alios dignata chelys.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum52)