라틴어 문장 검색

In civitate autem illa morabatur quidam philosophus, qui cognominabatur Auxilium Egentium, bonus homo atque religiosus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:31)
Ne moreris in civitate regis, cuius dispensamaior fuerit quam redditus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 173:2)
Si vis ut tecum morer, ostende mihi quanti sint redditus regis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:14)
Timeo ne census meus sit pars huius consilii, et ideo vale, quia nolo hic amplius morari.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:25)
nec moretur cum rege nisi ipse praeceperitmorari;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 178:16)
et ideopraecipit philosophus ne quisquam nimis moretur in servitio regis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 178:28)
cras revertaret non morabor, quia sic crastinantem te impediet concupiscentia vel forsan retinebit dies extrema.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 240:9)
Denique ubi celer proventus est, si devotio moretur, offensa contrahitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:7)
Excitavit hic ardor milites per municipia plurima, quae eisdem conterminant, dispositos et castella, et quisque serpentes latius pro viribus repellere moliens, nunc globis confertos, aliquotiens et , multitudine vigenti, quae nata et educata inter editos recurvosque ambitus montium, eos ut loca plana persultat et mollia, missilibus obvios eminus lacessens et ululatu truci perterrens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 5:1)
Qui cum venisset ob haec festinatis itineribus Antiochiam, praestrictis palatii ianuis, contempto Caesare quem videri decuerat, ad praetorium cum pompa sollemni perrexit, morbosque diu causatus, nec regiam introiit, nec processit in publicum, sed abditus multa in eius moliebatur exitium, addens quaedam relationibus supervacua, quas subinde mittebat ad principem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 9:1)
Dumque ibi diu moratur, commeatus opperiens, quorum translationem ex Aquitania verni imbres solito crebriores prohibebant auctique torrentes, Herculanus advenit protector domesticus, Hermogenis ex magistro equitum filius, apud Constantinopolim (ut supra retulimus) popularium quondam turbela discerpti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 2:1)
Cuius post obitum maritus cecidisse fiduciam qua se fultum existimabat, anxia cogitatione quid moliretur haerebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:3)
Hoc impetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, servabat epistulas, ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 3:2)
A Poeninis Alpibus effusiore copia fontium Rhodanus fluens, et proclivi impetu ad planiora degrediens, proprio agmine ripas occultat, et paludi sese ingurgitat, nomine Lemanno, eamque intermeans, nusquam aquis miscetur externis, sed altrinsecus summitates undae praeterlabens segnioris, quaeritans exitus, viam sibi impetu veloci molitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 16:2)
Qui tamquam iniuria gravi perculsus, quaedam in Iulianum moliebatur, auribus Augusti confisus, in omne patentibus crimen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION