라틴어 문장 검색

Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leuiter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo uexatur, euocat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:1)
Dandae uero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi et qui non multum alant, ei fere qui pulmonis quoque dolori conueniunt, praeterque eos, qui urinam mouent, potionesque ad id efficaces.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 3:1)
Sunt etiam aduersus morsus quaedam adcommodata, quale est Diogeni nigrum, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 22:1)
Maxime autem desideranda sunt aduersus uenena, uel per morsus uel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 1:3)
Seruari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut uentriculus aut renes uulnerati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 5:1)
Vix autem ad sanitatem perueniunt, quibus ulla parte aut pulmo aut iocineris crassum aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis aut uulua aut uesica aut ullum intestinum aut saeptum transuersum uulneratum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 6:1)
Pulmone uero icto spirandi difficultas est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 13:1)
in uisceribus nihil mouendum est, nisi ut, si quid ex iocinere aut liene aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 44:4)
Sequitur, ut de is dicam, quae morsu fiunt, interdum hominis, interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium aut serpentium.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 1:2)
Omnis autem fere morsus habet quoddam uirus:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 1:3)
Si id non est, quodlibet ex is, quae aduersus morsus proposui:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 2:1)
Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum uires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque uirus destillet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 4:1)
Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant, quamuis in ea multum antiqui uariarunt, ut in singula anguium genera singula medendi genera praeciperent aliique alia:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 7:1)
si uel ad uessicam uel ad pulmonem uel ad uuluam uel ad grandes uenas arteriasue uel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem, penetrauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 36:8)
131, 24 vulpinum .... pulmonem .... sed sine ferro coctum, Targa cum omnibus libris et ego;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).606)

SEARCH

MENU NAVIGATION