라틴어 문장 검색

Sed quia de trono immutabili suo Veritas deprecatur, Salomon etiam silvam Proverbiorum ingrediens meditandam veritatem, impium detestandum in se facturo nos docet, ac preceptor morum Phylosophus familiaria destruenda pro veritate suadet;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:8)
Illi, vero, qui moderati modestique haberi volebant, nimium Britannis concedi, minimum, vero, accipi, dixere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.39)
Sed quod ardenter volebam, moderate dissimulare non poteram.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:5)
Moderatus cibus et nunquam venter repletus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:7)
"Cum vero de regno Christi, de futura beatitudine, de gloria coeperit adnuntiare ventura, videas cunctos moderato suspirio et oculis ad caelum levatis intra se dicere:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:86)
"Vidistis illum et illum, quanta in ipso sit gratia, quantum silentium, quam moderatus incessus?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:94)
"tu vexationem mentis et ventris esuriem rixando digeris, ille moderatius alitur et Deo gratias refert."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:131)
in tanta morum discordia quae potest esse concordia?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:21)
Sint pura, casta, simplicia, moderata, non superstitiosa ieiunia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:2)
", elemosyna in pauperes, obsequium in servos Dei, humilitas et cordis et vestium atque in cunctis sermo moderatus."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:37)
Si vero peregri- norum, si amicorum quispiam venerat, laetabatur super se nostro testimonio et, quidquid minus in opusculo erat, distinctione moderata et pronuntiationis varietate pensabat, ut in recitando illo ipse 1 vel placere vel displicere cotidie videretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:9)
Finitus labor maior, infinitus moderatior est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:13)
Quae et ipsa moderata sint, ne nimia debilitent stomachum et maiorem refectionem poscentia erumpant in cruditatem, quae parens libidinum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:4)
Moderata ieiunia, carnium abstinentia, vini odor magis quam gustus propter sto- maehum et frequentes infirmitates.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:13)
nam siquid dignum censoris fecerit ira quandoque et similem tibi se non corpore tantum nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui omnia deterius tua per vestigia peccet, corripies nimirum et castigabis acerbo clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV15)

SEARCH

MENU NAVIGATION