라틴어 문장 검색

praecipue convertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano vivus naso auribusque laceratis, cum ille, manibus ad capiendum telum inutilibus, in rabiem ira versa laniando dentibus hostem exspirasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 621:1)
ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis novis mulcati virgis manibusque praecisis Capuam rediguntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 173:2)
ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia, si qui evasissent aliqua, velut feras bestias per agros vagari et laniare et trucidare quodcumque obvium detur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 392:2)
et Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniaverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 551:2)
et cum violata iam virgis corpora tribunorum vidissent, tum vero in multo inpotentiorem subito rabiem accensi, sine respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis, in legatum impetum lictoribus prius indignum in modum mulcatis faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 129:1)
priusquam consules praetoresque in provincias proficiscerentur, prodigia procurari placuit, quod aedes Vulcani Summanique Romae, et quod Fregenis murus et porta de caelo tacta erant, et Frusinone inter noctem lux orta, et Aefulae agnus biceps cum quinque pedibus natus, et Formiis duo lupi oppidum ingressi obvios aliquot laniaverant, Romae non in urbem solum sed in Capitolium penetraverat lupus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 374:1)
ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male mulcatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 70:1)
o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex, qui misere male mulcabere quadringentis Philippis aureis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 95)
sed eo magis cauto est opus, ne huc exeat qui male me mulcet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 244)
Stichvs Ere, si ego taceam seu loquar, scio scire te quam multas tecum miserias mulcaverim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 110)
Properas an non properas ire actutum ab his regionibus, dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2296)

SEARCH

MENU NAVIGATION