-
lex aperte est ut qui murum ascenderit morte multetur;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 244:3)
-
Manlius virtutem filii morte multavit.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 227:1)
-
In coniecturam quoque eadem species cadit, cum, perpetuo an quinquennali sit exilio multandus, in controversiam venerit;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 207:2)
-
Nullum bonum adiuvat habentem, nisi ad cuius amissionem praeparatus est animus;
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 6:2)
-
nullius autem rei facilior amissio est, quam quae desiderari amissa non potest.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 6:3)
-
Non adfligitur sapiens liberorum amissione, non amicorum.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:2)
-
Quid ergo adversus has amissiones auxili invenimus ?
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 11:1)
-
Nam discessu, non solum amissione carissimorum necessarius morsus est et firmissimorum quoque animorum contractio.
- (세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 37:3)
-
Alia sunt quae sapientem feriunt, etiam si non pervertunt, ut dolor corporis et debilitas aut amicorum liberorumque amissio et patriae bello flagrantis calamitas.
- (세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 56:1)
-
Quod crimen aut quae culpa multatur fuga?
- (세네카, 메데아 4:28)
-
improbus ut rubeat Barcina clade Metaurus, multatus tibi consul agat, qui milia fundens Hasdrubalis, rutilum sibi cum fabricaverit ensem, concretum gerat ipse caput, longe altera nostri gratia iudicii est:
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 256)
-
sed et iudicio vix per hebdomadam duplicem comperendinato capite multatus in insulam coniectus est serpentis Epidauri, ubi usque ad inimicorum dolorem devenustatus et a rebus humanis veluti vomitu fortunae nauseantis exsputus nunc ex vetere senatus consulto Tiberiano triginta dierum vitam post sententiam trahit, uncum et Gemonias et laqueum per horas turbulenti carnificis horrescens.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 12:1)
-
Si enim tanta vis hominum in aliquem orbis remoti sinum abrupissemus a vobis, suffudisset utique dominationem vestram tot' qualiumcumque civium amissio, immo etiam et ipsa destitutione punisset.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 6:2)
-
Amant quos multant, depretiant quos probant, artem magnificans artificem notant.
- (테르툴리아누스, De Spectaculis, 22장 2:2)
-
Et cum dicerent, Pax et securitas, extemplo praefatae ultionis sunt poena multati.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:9)