라틴어 문장 검색

Hic insidiatus nocte iumentis ducis, Cum veste et auro et magno argenti pondere Avertit mulos.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.2)
Tu qui fuisti mulus clitellarius, Quemcumque visum est laedis infixo aculeo.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Papilio et vespa: Non praeteritam sed praesentem aspiciendam esse fortunam.6)
Mare non sane pretiosis piscibus abundat, soleas tamen et squillas optimas egerit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 28:1)
poscit soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud conspici poterat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 5:2)
nec dubita tereti scamnum producere lecto, et tenero soleam deme vel adde pedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 4:2)
perfidus ille Deo, quamvis non perfidus orbi, augustum caput ante pedes curvare Minervae fictilis et soleas Iunonis lambere, plantis Herculis advolvi, genua incerare Dianae, quin et Apollineo frontem submittere gypso aut Pollucis equum suffire ardentibus extis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3145)
piscemur, venemur, ut olim Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos differtum transire forum populumque iubebat, unus ut e multis populo spectante referret emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur, quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei, cui potior patria fuit interdicta voluptas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 634)
festinat calidus mulis gerulisque redemptor, torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum, tristia robustis luctantur funera plaustris, hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 243)
sapiens crepidas sibi numquam nec soleas fecit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:20)
hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:6)
nunc mihi curto ire licet mulo vel si libet usque Tarentum, mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:13)
ita vir bonus es convivaque comis" et soleas poscit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:14)
sic soleae et turdi pisces et cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 47:1)
Omnes iam mulos habent, qui crustallina et murrina et caelata magnorum artificum manu portent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 7:3)
praetor ad occidendum hominem soleas poposcit.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION