라틴어 문장 검색

Hic video excepto rege convivii tot vos esse quot Musae sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 12:3)
Hoc, inquit, nobis praesentia vestra praestabit, ut et Musas inpleamus et Gratias, quas ad festum deorum omnium principis aequum est convenire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 13:2)
Nam Fulvius Nobilior in fastis quos in aede Herculis Musarum posuit Romulum dicit, postquam populum in maiores iunioresque divisit, ut altera pars consilio altera armis rempublicam tueretur, in honorem utriusque partis hunc Maium sequentem Iunium mensem vocasse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 16:2)
Et scire equidem velim, numquid sit quod argutus Niligena et gentis accola numerorum potentis ex hoc ordine Romanae dispensationis inrideat, an Tuscum quoque Tiberim aliquid ex disciplinis suis hausisse consentiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 37:2)
Marcus etiam Cato ille Censorius argute iocari solitus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 15:1)
Igitur ut hoc docte ita illud argute.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 6:2)
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 7:2)
Nec me animi fallit, quam sint obscura, sed acri Percussit thyrso laudis spes magna meum cor, Et simul incussit suavem mi in pectus amorem Musarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 3:2)
sic apud mensam, quando licet, aptis philosophandum est, ut crateri liquoris ad laetitiam nati adhibeatur non modo Nympharum sed Musarum quoque admixtione temperies.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 16:2)
Nam, si quid Latiis fas est promittere Musis, Quantum Smyrnaei durabunt vatis honore, Venturi me teque legent:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:28)
Hic est quem legis ille, quem requiris, Toto notus in orbe Martialis Argutis epigrammaton libellis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, I1)
Itur ad Herculeas gelidi qua Tiburis arces Canaque sulphureis Albula fumat aquis, Rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis Signat vicina quartus ab urbe lapis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XII1)
Ecce nocet vati Musa iocosa suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXII2)
Te maestae decet adsidere matri Lugentive virum piumve fratrem, Et tantum tragicis vacare Musis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLI8)
Carmina quod scribis Musis et Apolline nullo, Laudari debes:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXIX3)

SEARCH

MENU NAVIGATION