라틴어 문장 검색

Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장9)
eadem autem haec et auribus et naribus purulentis adcommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장15)
Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana involutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia devoret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장14)
Eadem autem conpositio tonsillis, uvae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장26)
Quae si cutem occupavit, protinus specillum subiciendum, eaque incidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장65)
Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장82)
— Igitur si sub cute transversa fistula est, demitti specillum debet, supraque ea incidi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장3)
Si flexus reperientur, hi quoque simul specillo et ferro persequendi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장4)
At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장7)
Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장43)
saepius a narium, interdum etiam a temporum parte nascitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장28)
Igitur aversum specillum inserendum, diducendaeque eo palpebrae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장71)
Etiamnum in angulo, qui naribus propior est, ex aliquo vitio quasi parva fistula aperitur, per quam pituita adsidue destillat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장80)
nonnumquam etiam exesso osse usque nares penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장83)
eos vero quibus ad nares tendit, supervacuum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장87)

SEARCH

MENU NAVIGATION