라틴어 문장 검색

Non propter hoc naturam illam boni simplicem dicimus, quia est Pater in ea solus, aut Filius solus, aut Spiritus sanctus, id est, aut sola est ista nominis Trinitas sine substantia personarum, sicut Sabelliani putaverunt, sed ideo simplex dicitur quia est hoc quod habet, excepto quod relative quoque persona ad alteram dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:12)
Nam utique Pater habet Filium, nec tamen ipse est Filius, et Filius Patrem, nec tamen est Pater, in quo vero ad semetipsum dicitur, non ad alterum, hoc est quod habet, sicut ad semetipsum dicitur unius habendo vitam, et eadem vita Christus est, propter hoc utique natura haec dicitur simplex quod non sit aliud habens, aliud quod habet sicut in caeteris rebus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:13)
Unde Augustinus De natura summi boni:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:3)
Naturae corruptibiles jam non incommutabiles sunt, quia nil est unde factae sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:6)
Quam etiam naturam philosophi Deum ignotum profitentes, in tantam ejus excellentiam, omnium mortalium cogitationem exceden:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:7)
Unde ipsum penitus cum rerum omnium naturas philosophi distinguerent, praetermittentes, quem nec ore disseri, nec mente concipi profitentur, sic eum a numero rerum excluserunt, quasi eum nihil esse astruerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:13)
Substantiae vero in propria natura per seipsas existere aut perseverare possunt, omnibus et aliis rebus destructis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:16)
Neque enim substantia non est Deus, si vere subsistere naturam et incommutabilem esse, in ipso attendamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:3)
Quod omnis haec locutio ad creaturarum status maxime accommodata sit, ex ea praecipue parte orationis apparet, sine qua nulla dicitur constare perfectio orationis, ex ea scilicet quae verbum appellatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:14)
Oportet itaque cum ad singularem divinitatis naturam quascunque dictiones transferimus, eas in quamdam singularem significationem seu etiam institutionem contrahere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:18)
Ecce enim secundum ipsius Domini documentum, ut supra meminimus, testimonium Job eum solum proprie esse profiteri cogimur, quem penitus nihil esse constat, secundum illam saecularium disciplinam doctorum, quae omnium rerum, ut dictum est, naturas in decem praedicamenta distribuit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:1)
Proprietate vero seu diffinitione diversa sunt, quae licet habeant de se praedicari, cum essentialiter idem sunt, secundum proprios tamen status, aliud est hujus proprium, et aliud illius, et singula propriis diffinitionibus et in sensu diversis sunt terminanda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:13)
ostendendo scilicet quod unumquodque et quantum ex vi et natura propria requireret, idem numero haec tria esse monstraret, nihilominus tamen ea dicuntur differre secundum proprietates quas assignaverat, ostendit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:2)
alius caeterorum et alius substantiae status dicitur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:21)
Ubi quidem cum ait, invisibilia ipsius, id est Dei, quia etiam ipso nomine spiritus, invisibilis natura declaratur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION