라틴어 문장 검색

"vim divinam rationalem, naturam et mundum, interim et fatalem necessitatem deum credit Zenonemque interpretatione physiologica in Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:30)
deinde, ubi erubuit - vis enim est permagna naturae - , confugit illuc, ut neget accedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:5)
Nec vero Aristoteles non laudandus in eo quod omnia quae moventur aut natura moveri censuit aut vi aut voluntate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 44:1)
haec igitur sive vis sive ars sive natura ad scientiam rerum futurarum homini profecto est nec ali cuiquam a dis inmortalibus data.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 163:3)
ego autem confiteor, hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 225:1)
Nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장2)
quousque tandem ignorabitis vires vestras, quas natura ne beluas quidem ignorare voluit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 187:2)
singularis est igitur quaedam natura atque vis animi seiuncta ab his usitatis notisque naturis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 65:5)
et omne animal adpetit quaedam et fugit a quibusdam, quod autem refugit id contra naturam est, et quod est contra naturam id habet vim interemendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 33:6)
Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus , de qua M. Varro in Hebdomadibus disserit copiose.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 1:1)
supra quae adeo nihil inveniri potest, ut ipsorum vj motuum formae ad intervallorum naturas et numerum componantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:29)
quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura ut, quo maior vis aquae se incitavisset, hoc artius inligata tenerentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장7)
Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 14장6)
In personis naturae primum spectantur valetudinis figurae virium aetatis marium feminarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 2:1)
Nam terrae vis Pythiam Delphis incitabat, naturae Sibyllam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 115:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION