라틴어 문장 검색

non verba magis suadentia frangunt accensos, sumptisque semel conatibus obstant, quam Scytha curvatis erectus fluctibus umquam Pontus Cyaneos vetuit concurrere montes, ut periisse preces geminoque ad proelia fusos pulvere cornipedes explorarique furentum in digitis amenta videt, fugit omnia linquens, castra, viros, generum, Thebas, ac fata monentem conversumque iugo propellit Ariona:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권234)
Nam inde non epulis nec potaculis nec ingratis voratrinis dispensatur, sed egenis alendis humandisque et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis, iamque domesticis senibus, item naufragis, et si qui in metallis, et si qui in insulis vel in custodiis, dumtaxat ex causa dei sectae, alumni confessionis suae fiunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 6:1)
o ego ne possim tales sentire dolores, quam mallem in gelidis montibus esse lapis, stare uel insanis cautes obnoxia uentis, naufraga quam uasti tunderet unda maris!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 45)
Coelius unus, praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis navibus iniussu imperatoris scaphis, haud secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram evasisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 382:1)
nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 669:1)
denique sequentia dictum hoc explanant, ut 'ac frena ferox spumantia mandit'. spumantia spumas moventia, ut 'naufragum mare', quod naufragos facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1354)

SEARCH

MENU NAVIGATION