라틴어 문장 검색

et qui vicerant alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua audivere, ex eo quod acciderat spem futuri praecipientes, et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui Macedonum phalangis erant, sibi quoque et navandae regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem optabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 672:1)
illos nihil quid futurum sit quaerere, ubi datum signum sit, tum militarem navare operam debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 424:2)
cum enim ex pestilenti in salubrem locum corpora aegra translata fuerint et e fontibus salubribus aquarum usus subministrabuntur, celerius convalescent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장32)
in qua machina inpendens infundibulum subministrat molis frumentum et eadem versatione subigitur farina.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 5장6)
Ita de supernis in modiolis emboli masculi torno politi et oleo subacti conclusique regulis et vectibus cum molientur qui erit aer ibi cum aqua, assibus obturantibus foramina cogent et trudent inflando pressionibus per fistularum nares aquam in catinum, e quo recipiens paenula spiritu exprimit per fistulam in altitudinem, et ita ex inferiore loco castello conlocato ad saliendum aqua subministratur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장8)
Nunc operam navare Boetii opera cognituris equidem volui, quantam navaverim, iudices videant benevoli.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION