라틴어 문장 검색

ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis - et pleraeque cavae sunt viae sinusque occulti - quacumque apte poterat disposuit, alios prae se actam praedam ex agris ostentantis obequitare portis iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 7:1)
Hannibal Capua recepta cum iterum Neapolitanorum animos partim spe, partim metu nequiquam temptasset, in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, quia non desperabat voluntariam deditionem, ita, si morarentur spem, nihil eorum quae pati aut timere possent praetermissurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 170:1)
ceterum postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit - M. Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus - , Neapoli quoque, sicut Nola, omissa petit Nuceriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 181:1)
triduum ibi moratus Poenus ab omni parte temptato praesidio, deinde, ut nihil procedebat, ad populandum agrum Neapolitanum magis ira quam potiundae urbis spe processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 165:2)
dum haec ad Beneventum geruntur, Hannibal depopulatus agrum Neapolitanum ad Nolam castra movet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 211:1)
qui enim magis Zmyrnaei Lampsacenique Graeci sunt quam Neapolitani et Regini et Tarentini, a quibus stipendium, a quibus naves ex foedere exigitis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 177:1)
ab Reginis et Neapolitanis et Tarentinis, ex quo in nostram venerunt potestatem, uno et perpetuo tenore iuris, semper usurpato, numquam intermisso, quae ex foedere debent exigimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 182:2)
et, ut opinor, Flavi aliquando rem et Pompeius et Caesar tibi commendarunt et ipse ad te scripserat Flavius et ego certe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 5:7)
C. Flavio, honesto et ornato equite R., utor valde familiariter fuit enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius meque diligentissime observant et ipse et L. Flavius, frater eius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 31 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION