라틴어 문장 검색

hunc tormenta necant, hic undique truditur exul.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum26)
sed tam frequentibus densisque sidcis arandi sunt, ut vix dinoscatur, in utram partem vomer actus sit, quoniam sic omnes radices herbarum perruptae necantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 1:2)
Area quoque si terrena erit, ut sit ad trituram satis habilis, primum radatur, deinde confodiatur,1 permixtis paleis cum amurca, quae salem non accepit, et rigetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 19장 1:1)
rursus nimiam siccitatem destituere plantas naturali alimento, aut in totum necare, aut scabras et retorridas facere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 2:2)
Sed quoniam impensarum ratio modum postulat, satis plerisque visum est, ex Calendis Martiis usque in Octobres tricesimo quoque die novella vineta confodere, omnesque herbas et praecipue gramina exstirpare, quae nisi manu eliguntur et in summum reiciuntur, quantulacumque parte adobruta sunt, reviviscunt, et vitium semina ita perurunt, ut scabra atque retorrida efficiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 5장 1:2)
sed aestivis caloribus falce vulnus penitus impressum latius inarescit ita ut non minimam partem de ipso matris corpore necet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 2:2)
deinde soli quoque pinguitudinem, quae nisi adest, quamvis validissimam vitem celeriter necabimus procerioribus emaciatam flagellis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 19:5)
Nam consistens in semiplenis scrobibus nimiushumor, antequam convalescant, semina necat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:6)
si vetustae vitem applicueris, coniugem necabit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:2)
Quae antequam deponatur,oportebit solum scrobis confodere bidentibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 9:2)
Nam per hiemem, si vermes atque alia suberunt animalia, hoc medicamento necantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 14:4)
Id celerrime necat praedicta animalia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 2:6)
nam animal ipsum oleo mersum necatur, et cum imputruit, conteritur, eoque medicamine morsus muris aranei linitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 5:2)
Si tamen vel stomachum vel intestinum tenet, calido aceto per cornu infuso necatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 18장 2:4)
Marrubii quoque succus et porri valet eiusmodi necare animalia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 25장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION