라틴어 문장 검색

Inimicitiae Gallici et Britannici regis in bella aperta tantum non eruperant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.19)
hoc, autem, in delectu faciendo, ab ira, odio, amicitia, et inimicitiis penitus vacuus fuit Washingtonii animus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.13)
- Graves cum Washingtonio inimicitias exercet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.9)
Inimicitiarum veterum facile obliviscebatur, cum commodum publicum ita postularet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.165)
Nos, autem, ira, amicitia, inimicitiis, odio, et invidia omni, penitus vacui, eum morte plecti oportuisse sentimus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.44)
In gymnasiis publicis nostris, doctorum et Professorum omnium, quos de literatura Romana tractare oportet, sermo plane Romanus, non civitate donatus, videatur, Tales, porro, viri, inveniri possunt, dummodo Collegiorum nostrorum curatores, ira, amicitia, inimicitiis, odio, invidia, praejudicio foedo, in doctoribus eligendis, penitus, omissis, publico duntaxat commodo inservire velint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.43)
Ludus enim genuit trepidum certamen et iram,ira truces inimicitias et funebre bellum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1926)
Redolebat aliquid neglegentiae et divitiarum fasciis conligata in saeculi iacebat sepulchro, sed confremuit Iesus et conturbatus in spiritu clamavit dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:3)
Sophocles, cum propter nimiam senectutem et rei familiaris neglegentiam a filiis accusaretur amentiae, Oedipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudicibus et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:19)
nam genus humanum, defessum vi colere aevom, ex inimicitiis languebat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:5)
Hac cessante visus inefficax est, adeo ut quod remus in aqua fractus videtur vel quod turris eminus visa, cum sit angulosa, rotunda existimatur faciat rationis neglegentia, quae si se intenderit, agnoscit in turre angulos et in remo integritatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 20:1)
Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, vocavi, Protinus ingentes sunt inimicitiae, Meque potes stricto medium transfigere ferro, Si nostrum sine te scis caluisse focum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, L1)
et cum diceret adeo non esse neglegentiam suam, ut ne ipse quidem si pergeret quicquam posset advehere, profectus Palamedes infinita frumenta devexit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 819)
qua invidia Ulixes auctis inimicitiis fictam epistolam Priami nomine ad Palamedem, per quam agebat gratias proditionis et commemorabat secretum auri pondus esse transmissum, dedit captivo, et eum in itinere fecit occidi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8110)
cum subito e silvis arguitur in hac Achaemenidis descriptione Vergilius neglegentiae Homericae narrationis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5901)

SEARCH

MENU NAVIGATION