라틴어 문장 검색

cuius summa virtute et singulari humanitate graviore etiam sum dolore adfectus nostra factum esse neglegentia ut longe alia in fortuna esset atque eius pietas ac dignitas postulabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 115)
operae pretium erat, si animadvertistis, iudices, neglegentiam eius in accusando considerare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 21장 2:1)
in minimis privatisque rebus etiam neglegentia in crimen mandati iudiciumque infamiae vocatur, propterea quod, si recte fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 1:3)
in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod commodum laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque adfecerit, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 1:4)
restat ut aut summa neglegentia tibi obstiterit aut unica liberalitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 2:10)
si neglegentiam dices, mirabimur, si bonitatem, ridebimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 2:11)
Habet enim ille tamquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 3:5)
Illa enim ipsa contracta et minuta non neglegenter tractanda sunt, sed quaedam etiam neglegentia est diligens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:2)
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
Non est quod timeas, ait, Virique corpus tradit figendum cruci, Ne subeat ille poenas neglegentiae.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.15)
Tanta neglegentia tanta desidia, tanta denique irreverentia studiorum periculorumque est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 5:4)
ego iussus a legato consulari rationes alarum et cohortium excutere, ut magnam quorundam foedamque avaritiam, neglegentiam parem, ita huius summam integritatem, sollicitam diligentiam inveni.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 2:3)
Video tamen periculum esse, ne id ipsum utrisque neglegentiae causa sit, dum communem culpam hi in illos, illi in hos regerere posse confidunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 19 2:2)
Non bene conducti vendunt periuria testes, Non bene selecti iudicis arca patet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1023)
Tu, dea, tu iubeas animi periuria puri Carpathium tepidos per mare ferre Notos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 812)

SEARCH

MENU NAVIGATION