라틴어 문장 검색

cuius summa virtute et singulari humanitate graviore etiam sum dolore adfectus nostra factum esse neglegentia ut longe alia in fortuna esset atque eius pietas ac dignitas postulabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 115)
a. 707 (47). M. CICERO S. D. C. CASSIO etsi uterque nostrum spe pacis et odio civilis sanguinis abesse a belli [necessaria] pertinacia voluit, tamen quoniam eius consili princeps ego fuisse videor, plus fortasse tibi praestare ipse debeo quam a te exspectare ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 155)
sed nescio quo modo pleriqueerrare malunt eamque sententiam quam adamaverunt pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 12:2)
Philo autem dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur ut est reprehensus a patre Catulo, et ut docuit Antiochus in id ipsum se induit quod timebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 24:2)
nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius vitae aut certare cu'm aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 88:2)
operae pretium erat, si animadvertistis, iudices, neglegentiam eius in accusando considerare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 21장 2:1)
in minimis privatisque rebus etiam neglegentia in crimen mandati iudiciumque infamiae vocatur, propterea quod, si recte fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 1:3)
in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod commodum laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque adfecerit, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 1:4)
restat ut aut summa neglegentia tibi obstiterit aut unica liberalitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 2:10)
si neglegentiam dices, mirabimur, si bonitatem, ridebimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 2:11)
Habet enim ille tamquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 3:5)
Illa enim ipsa contracta et minuta non neglegenter tractanda sunt, sed quaedam etiam neglegentia est diligens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:2)
si enim quaeratur idemne sit pertinacia et perseverantia, definitionibus iudicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 1:6)
nos, qui sequimur probabilia nec ultra [quam] id quod veri simile occurrit progredi possumus, et refellere sine pertinacia et refelli sine iracundia parati sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:4)
Non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione temptavit dare mulierculae cibum, done ancilla vini certe ab eo odore corrupta primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum, deinde refecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam coepit et 'Quid proderit' inquit 'hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te vivam sepelieris, si antequam fata poscant, indemnatum spiritum effuderis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION