라틴어 문장 검색

Vix enim ipsarum in tantum exterius poteris mitigare rigorem, quod quietos fateantur se tibi concessuras amplexus vel optata patiantur te habere solatia, nisi modicae saltem coactionis medela praecedat ipsarum opportuna pudoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:6)
Praeterea violenter amor decrescere invenitur, si infidelis aliquis exsistat amico, vel si aliud firmiter ore fateatur et aliud retineat fraudulenter in corde conceptum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:12)
Immo debet pleno sibi ore negare alterius se mulieris amplexibus exhibere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 4:3)
VIII Quum domina quaedam satis idoneo copularetur amori, honorabili postmodum [sine culpa] coniugio sociatur et suum coamantem subterfugit amare et solita sibi solatia negat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 13:1)
" Quae omnia Brito firma responsione fatetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 1:9)
Mulier enim neminem confidit amicum et quemlibet credit penitus deceptorem, et ideo ipsa semper in deceptionis animo perseverat et cuncta quae loquitur in duplicitate cordis enarrat et mentis plica fatetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:12)
'Nitimur in vetitum cupimus semperque negatum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:3)
Tum laetos sperare dies licet, arva fatentur aestantem, et large diffuso lumine rident.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:13)
Machina si neget, et sudum promittat apertum, Audax carpat iter nimbo pendente viator;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:27)
Fatendum est tamen opus hoc minus esse perfectum, quod nullis Cantabrigiensium exornetur carminibus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:1)
Sic, operis postquam lusit primordia pictor, Dum sordet paries, nullumque fatetur Apellem, Cautius exercet calamos, atque arte tenacem Confundit viscum, succosque attemperat, omnes Inducit tandem formas;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 3:2)
Hic, ubi graminea in latum sese explicat aequor Planities, vacuoque ingens patet area campo, Cum solem nondum fumantia prata fatentur Exortum, et tumidae pendent in gramine guttae, Improba falx noctis parva incrementa prioris Desecat, exiguam radens a cespite messem:
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 1:1)
Mox ubi funduntur late agmina crebra minorem Sparsa per orbiculum, stipantque frequentia metam, Atque negant faciles aditus;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:4)
Tunc omnis fidelis christianus, qui inuentus fuerit, aut Deum negabit, aut, siue per ferrum, siue per ignem fornacis, siue per serpentes, siue per bestias, siue per aliud quodlibet genus tormenti, interibit, si in fide permanserit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:6)
Victus sum fateor ut quasi meipsum nesciens nec vires proprias metiens de his non quidem te doceam sed te cum potius conferam;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION