라틴어 문장 검색

Sed quondam dabat improbus uerendis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VIII 5:1)
Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:2)
Quos fallax ligat improbis catenis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 2:1)
nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis caret, uerum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:6)
nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo possint, nihil posse improbos liquet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:12)
Ex quibus omnibus bonorum quidem potentia, malorum uero minime dubitabilis apparet infirmitas ueramque illam Platonis esse sententiam liquet solos quod desiderent facere posse sapientes, improbos uero exercere quidem quod libeat, quod uero desiderent explere non posse.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:25)
Si igitur sese ipsi aestimare uelint, possuntne sibi supplicii expertes uideri, quos — Omnium malorum extremo — Nequitia non affecit modo, uerum etiam uehementer infecit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:21)
Uide autem ex aduersa parte bonorum quae improbos poena comitetur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:1)
nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:13)
— Feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes quam si eos nulla iustitiae poena coherceat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:6)
sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:8)
— Habent igitur improbi cum puniuntur quidem boni aliquid adnexum, poenam ipsam scilicet, quae ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent inest eis aliquid ulterius mali, ipsa impunitas, quam iniquitatis merito malum esse confessus es. — Negare non possum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:10)
— Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta ultione puniti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:11)
Sed puniri improbos iustum, impunitos uero elabi iniquum esse manifestum est. — Quis id neget?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:12)
post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION