라틴어 문장 검색

post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, universi riserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 5:2)
Tum ille opicus, verbis meis inchoatis et inconditis adductus virtutemque esse πολυπραγμοσύνην ratus, Hortatur, inquit, nos profecto nescio quis hic Plutarchus ad negotia capessenda et ad res obeundas plurimas cum industria et celeritate, nomenque ipsius virtutis de qua locuturus esset libro ipsi, sicuti dicis, non incommode praescripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 8:1)
aluisse in utero sanguine suo nescio quid quod non videret, non alere nunc suo lacte quod videat, iam viventem, iam hominem, iam matris officia inplorantem?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 7:2)
Cum dies, inquit, "ita praefinita est, ut iudex ' intra Kalendas' pronuntiet, occupavit iam haec omnes opinio, non esse dubium quin ante Kalendas iure pronuntietur, et id tantum ambigi video quod tu quaeris, an Kalendis quoque iure pronuntietur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 7:2)
Nescio quo autem pacto recepta vulgo interpretatio est absurdissima, ut' intra Kalendas ' significare videatur etiam 'citra Kalendas' vel 'ante Kalendas,' nihil enim ferme interest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 15:1)
neque enim videri potest insulas significare nescio quas, quae penitus esse intra aequora ipsa oceani dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 19:4)
Verte enim et muta, ut 'urbes' dicas, insubidius nescio quid facies et pinguius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 5:4)
(quam das finem, iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 13:6)
Quod qui non sentiunt, inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 25:1)
Namque 'multorum hominum' appellatio intra modicum quoque numerum cohiberi atque includi potest, 'multi' autem 'mortales' nescio quo pacto et quodam sensu inenarrabili omne fere genus quod in civitate est et ordinum et aetatum et sexus conprehendunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 5:1)
Atque illud amplius ambigi ac dubitari scio, debeatne iudex inter cognoscendum ea quae dicto quaesitoque opus est dicere et quaerere, etiamsi cuius ea dici quaerique interest neque dicat neque postulet?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 17:1)
In hac autem causa de qua tu ambigis, optimus est qui petit, unde petitur deterrimus, et res est inter duos acta sine testibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 23:1)
Sive hoc autem ipse Cloatius sive nescio quis alius nebulo effutivit, nihil potest dici insulsius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 7:1)
Sanctitas quoque et sanctimonia non minus Latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis est verbum sanctitudo, sicuti M. Cato In L. Veturium duritudinem quam duritiam dicere gravius putavit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 20:2)
Eamus, inquit, auditum nescio quem istum Ennianistam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION