라틴어 문장 검색

nec minus assiduis Edonis fessa choreis qualis in herboso concidit Apidano:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 33)
illa uelit, poterit magnes non ducere ferrum, et uolucris nidis esse nouerca suis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 54)
ubi portitor aera recepit, obserat herbosos lurida porta rogos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 117)
post caute Laconum marmoris herbosi radians interviret ordo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 17)
"cedat puniceo pretiosus livor in antro Synnados, et Nomadum qui portat eburnea saxa collis et herbosis quae vernant marmora venis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem69)
hic avium re-sonans dulce concentus, quibus nunc in concavis harundinibus, nunc quoque in iuncis pungentibus, nunc et in scirpis enodibus nidorum struis imposita nutabat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 4:3)
lacus ipse, qua dexter, incisus flexuosus nemorosusque, qua laevus, patens herbosus aequalis, aequor ab Africo viride per litus, quia in undam fronde porrecta ut glareas aqua, sic aquas umbra perfundit, huiusmodi colorem ab oriente par silvarum corona continuat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:1)
ipsa, pro dolor, videas armenta non modo semipatentibus iacere vestibulis sed etiam herbosa viridantium altarium latera depasci.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 8:2)
nec pietas alia est tibi curaque natae, sic et mater amas, sic numquam corde recedit nata tuo, fixamque animi penetralibus imis nocte dieque tenes, non sic Trachinia nidos Alcyone, vernos non sic Philomela penates circuit amplectens animamque in pignora transfert.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 23)
fugere ferae, nidosque tepentes absiliunt - metus urget - aves;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권27)
sic Pandioniae repetunt ubi fida volucres hospitia atque larem bruma pulsante relictum, stantque super nidos veterisque exordia fati adnarrant tectis, it truncum ac flebile murmur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권273)
iacet ipse procul, qua mixta supremum Ismenon primi mutant confinia ponti, fluctivagam sic saepe domum madidosque penates Alcyone deserta gemit, cum pignora saevus Auster et algentes rapuit Thetis invida nidos, mergitur orba iterum, penitusque occulta sub undis limite non uno, liquidum qua subter eunti lucet iter, miseri nequaquam funera nati vestigat, plangitque tamen;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권171)
volucrum sic turba recentum, cum reducem longo prospexit in aere matrem, ire cupit contra summique e margine nidi exstat hians, iamiamque cadat, ni pectore toto obstet aperta parens et amantibus increpet alis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권202)
Mamre collis mille passibus a monumentis his ad Boream, herbosus ualde et floridus, campestrem habens in uertice planitiem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:10)
Neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION